¶ Aduertendum tamen est, quòd cùm familia sit pars reipublicæ, quòd leges possunt determinare, in quibus filii teneantur obedire parentibus, & in quibus non oporteat, sicut determinauit usque ad quam ætatem, & sic in aliis non erit culpa non obedire parẽtibus: sic etiam ad leges spectat determinare qua pœna posset castigare pater filiũ inobedientẽ & coërcere ne ultra liceat patri progredi. De præceptis autẽ uirorũ circa uxores ꝓbari potest. Nã aliâs nõ poterit constare familia, nisi sit unum caput, cui cæteri parere teneantur: hoc autem est uir, qui est caput domus, & uxoris, ad Eph. 5.{ Eph. 5. } Et ibidem, Mulieres suis uiris subditæ sint sicut Domino. Et postea dicit, Vxor autem timeat uirum suum. Item quia leges hoc iubent, ergo tenentur obedire, & etiam ad leges spectat quomodo, & quo usq; uxor teneatur obedire uiro & an posset uir uxorem uerberibus castigare sicut de filiis diximus determinare.