ΒΆ Secunda conclusio, Sicut[art. 14] maior pars reipublicae regem supra totam rempublicam constituere potest, aliis inuitis: ita pars maior Christianorum, reliquis etiam renitentibus, Monarchiam unum creare iure potest, cui omnes principes & prouincie parere teneantur. Prima pars huius conclusionis satis ex superioribus patet. Si enim respublica suam potestatem uni alicui mandare potest, & hoc propter utilitatem reipublicae, certum est non obstare assensus unius aut paucorum, quominus caeteri prouidere possent bono reipublicae: alias non esset sufficienter consultum reipublicae, si consensus omnium exigeretur, cum ille in multitudine, aut uix, aut nunquam contingat. satis ergo est ut maior pars conueniat in unum, ut iure aliquid fiat. Item probatur efficaciter, Quia duabus partibus dissentientibus, oportet ut praeualeat sententia alicuius partis necessario. postquam contradictoria non debet, aut praeualere sententia minoris partis: ergo sequenda est sententia maioris partis. Nam si ad creandum regem requiritur consensus omnium, quare etiam non requiritur ad non creandum? quare enim magis requiritur consensus omnium ad affirmatiuam, quam ad negatiuam? Secunda pars est, quod huius modi rex est super totam rem publicam: nolo dicere, quod in regio principatu rex est non solum supra singulos, sed etiam supra totam rempublicam, id est etiam supra omnes simul. De qua republ. quanquam sunt inter Philosophos uariae sententiae, multaque disputentur, tamen ego probo illam partem conclusionis nostrae. Quia si respublica esset supra regem, ergo esset principatus democraticus, & popularis, & sic non est Monarchia & principatus unius: & haec uidetur esse sententia. Aristo. 3. Politic. Item respublica potest dare potestatem alicui, non solum supra singulos, sed etiam supra omnes simul, & ille haberet potestatem regiam, & non alia esset, quam adhuc principatus unius, non democraticus, aut aristocraticus. ergo rex est supra omnes. Item non appellantur a rege ad rempublicam: ergo non est maior respublica, nec superior. Tertia pars conclusionis est, quod maior pars Chistianorum posset Monarcham constituere. Probatur, Nam tota ecclesia est quodammodo una respublica, & unum corpus. Iuxta illud Apostoli, Omnes unum corpus sumus. ergo habet potestatem se conseruandi, & tuendi, rationemque optimam constituendi, qua se melius ab hostibus defendere posset. Item cum finis temporalis, ut alio loco uberius tractabitur, sit sub spirituali, & ad illum dirigatur: si habere unum Monarcham esset expediens ad defensionem & propagationem religionis fidei Christianae, non uideo cur non possint illi, ad quos spirituale spectat, cogere Christianos, ut unum Monarcham crearent, sicut in fidei fauorem ecclesiastici principes haereticos priuant principatu alias legitimo. Item, quia aliquando genus humanum habuit istam potestatem, scilicet eligendi Monarcham, ut patet a principio antequam fieret diuisio: ergo & nunc potest: cum enim illa potestas esset iuris naturalis, non cessat. Ex hac conclusione infertur corollarium, Quod in liberis ciuitatibus, ut sunt Venetiae, Florentia, posset maior pars eligere sibi regem aliis contradicentibus. Et hoc uerum uidetur, non solum quia hoc manifeste expedit reipublicae: sed dato quod magis expediret politia aristocratica, aut democratica. Nam postquam respublica habet ius se administrandi, & id quod facit maior pars, facit tota: ergo potest accipere politiam, quam uoluerit, etiam si non sit optima, sicut Roma habuit aristocraticam, quae forsan non est optima.