¶ Secunda conclusio, Sicut* maior pars reipublicæ regem supra totam rempublicam constituere potest, aliis inuitis: ita pars maior Christianorum, reliquis etiam renitentibus, Monarchiam unum creare iure potest, cui omnes principes & prouincie parêre teneãtur. Prima pars huius conclusionis satis ex superioribus patet. Si enim respublica suam potestatem uni alicui mandare potest, & hoc propter utilitatem reipublicæ, certũ est non obstare assensus unius aut paucorum, quominus cæteri prouidere possent bono reipublicæ: aliâs non esset sufficienter consultum reipublicæ, si consensus omnium exigeretur, cùm ille in multitudine, aut uix, aut nunquam contingat. satis ergo est ut maior pars conueniat in unum, ut iure aliquid fiat. Itẽ probat̃ efficaciter, Quia duabꝰ partibus dissentientibꝰ, oportet ut præualeat sententia alicuius partis necessariò. postquam contradictoria non debet, aut præualere sententia minoris partis: ergo sequenda est sentẽtia maioris partis. Nam si ad creandum regem requiritur consensus omnium, quare etiam non requiritur ad nõ creandum? quare enim magis requiritur consensus omnium ad affirmatiuam, quàm ad negatiuam? Secunda pars est, quòd huius modi rex est super totam rem publicam: nolo dicere, quòd in regio principatu rex est non solùm supra singulos, sed etiã supra totam rempublicam, id est etiam supra omnes simul. De qua republ. quanquam sunt inter Philosophos uariæ sententiæ, multaq́ue disputentur, tamen ego probo illam partem conclusionis nostræ. Quia si respublica esset supra regem, ergo esset principatus democraticus, & popularis, & sic non est Monarchia & principatus unius: & hæc uidetur esse sententia. Aristo. 3. Politic. Item respublica potest dare potestatẽ alicui, non solùm supra singulos, sed etiam supra omnes simul, & ille haberet potestatem regiam, & non alia esset, quàm adhnc principatus unius, nõ democraticus, aut aristocraticus. ergo rex est supra omnes. Item non appellantur à rege ad rempublicam: ergo non est maior respublica, nec superior. Tertia pars conclusionis est, quòd maior pars Chistianorum posset Monarcham constituere. Probatur, Nam tota ecclesia est quodammodo una respublica, & unũ corpus. Iuxta illud Apostoli, Omnes unum corpus sumus. ergo habet potestatem se conseruandi, & tuendi, rationemq́ue optimam constituendi, qua se meliùs ab hostibus defendere posset. Item cùm finis temporalis, ut alio loco uberiùs tractabitur, sit sub spirituali, & ad illum dirigatur: si habere unum Monarcham esset expediens ad defensionẽ & propagationẽ religiõis fidei Christianæ, nõ uideo cur non possint illi, ad quos spirituale spectat, cogere Christianos, ut unũ Monarcham crearent, sicut in fidei fauorem ecclesiastici principes hæreticos priuant principatu aliâs legitimo. Item, quia aliquando genus humanum habuit istam potestatem, scilicet eligendi Monarcham, ut patet à principio antequam fieret diuisio: ergo & nunc potest: cùm enim illa potestas esset iuris naturalis, nõ cessat. Ex hac conclusione infertur corollariũ, Quòd in liberis ciuitatibus, ut sunt Venetiæ, Florẽtia, posset maior pars eligere sibi regem aliis contradicẽtibus. Et hoc uerum uidetur, non solùm quia hoc manifestè expedit reipublicæ: sed dato quòd magis expediret politia aristocratica, aut democratica. Nã postquam respublica habet ius se administrandi, & id quod facit maior pars, facit tota: ergo potest accipere politiam, quam uoluerit, etiam si nõ sit optima, sicut Roma habuit aristocraticam, quæ forsan non est optima.