¶ Tertia conclusio, Principum[art. 15] leges & constitutiones ita obligant, ut transgressores in foro conscientiae culpae rei sint: quam etiam uim parentum in filios, & maritorum in uxores habent praecepta. In hoc argumento, & pro materia huius conclusionis multa afferri possent, nec dictu indigna, nec inutilia, si tempus concederet. Sed ratione huius opportunitatis totam rem quam paucis potero, expediam. Et primum omnium, sunt qui putant leges nullam uim habere, ut earum transgressores culpa in foro conscientiae teneantur, sed hanc solum obligationem inducere, ut principes, & magistratus legum uiolatores iuste punire possint, negantque subditos ad aliquid aliud coram Deo teneri: sicut plerique religiosi de suis constitutionibus dicunt, quod obligant quidem ad poenam, non ad culpam, nec sine ratione insaniunt, sed probant rationibus & argumentis non inualidis. Primo, Quia alias sequeretur, secularem potestatem esse spiritualem, si obligat in foro conscientiae. Secundo, Quia finis reipublicae & potestatis secularis est solum aliquid temporale, puta pacificus status ciuiumque conuictus: sed hoc nihil ad conscientiam: ergo. Tertio, Quia esset omnino potestas secularis altera parte manca, si obligaret, posset absoluere, aut non posset. Quarto, Quia tunc puniretur quis bis pro peccato: nam in hoc mundo punirent principes, in alio autem Deus. Quinto, Non potest imponere poenam spiritualem: ergo nec obligare ad culpam, cum non uideatur maior ratio de uno, quam de alio. Sexto, Nam uel est in potestate principis obligare ad culpam, aut non. si primum, contra, Quia praelati spirituales possunt non obligare, ut patet in religionibus. Si secundum, quomodo ergo constabit quando uelint obligare, cum ipsi non explicent? Sed his rationibus non obstantibus, quas graues doctores mouerunt, non uidetur mihi dubitandum quin leges ciuiles obligent in foro conscientiae, cum hoc aperte uideatur Paulus testificari ad Roma. 13. Necessitate subditi estote non solum propter iram, sed propter conscientiam. Et Petrus dicit, Subiecti estote omni humane creature propter Deum, siue regi quasi precellenti: quod etiam uidetur nullo modo posse intelligi, si leges obligarent solum in foro contentioso, & non in foro conscientie. Sed quoniam posset aliquis respondere, quod non sit idem obligare in foro conscientie, & ad culpam, maxime cum religiosi confiteantur se teneri suis legibus in foro conscientiae, quae tamen culpam non inducunt. Ideo dico etiam, quod leges ciuiles obligant sub poena peccati, & culpae aeque ac leges ecclesiasticae. Hoc probatur aperte ex dicto Pauli ad Roma. 13. Qui autem resistunt, inquit, ipsi sibi damnationem acquirunt. non autem incurritur damnatio, nisi propter culpam: ergo legum transgressores incurrunt coram Deo ueram culpam. Ad maiorem autem declarationem & confirmationem istorum, est aduertendum, quod[art. 16] lex humana & diuina in aliquo differunt, & in aliquo conueniunt. Differunt quidem: nam lex diuina sicut a solo Deo fertur, ita a nullo alio, aut tolli, aut abrogari potest. Lex autem humana sicut per hominem constituitur, ita ab homine tolli, aut anullari potest. Differunt etiam quia in lege diuina ad hoc quod iusta sit, & per hoc obligatoria, sufficit uoluntas legislatoris, cum sit ratione uoluntas. Vt autem lex humana sit iusta, & possit abrogari, non sufficit uoluntas legislatoris: sed oportet quod sit utilis reipublicae, & moderata cum caeteris. Item etiam differunt, quia diuina firmius, & intensius obligat. in multis enim casibus obligat lex diuina, ubi non obligat humana. Nec ego aliam differentiam satis uidere possem. Conueniunt autem in hoc, quod lex diuina constituit aliquid in esse & genere uirtutis aut uitii: ita, quod eo ipso secundum quod lege diuina praecipitur, aliquid est bonum & officiosum, quod alias non esset: & eo quod prohibetur, habet quod sit malum, & uitiosum: quod alias non esset, ut exemplo de baptismo patet, & de confessione, & de aliis sacramentis, in quibus non est alia bonitas, quam quod sunt a Christo praecepta. Et usus carnium & alia quidem legalia in ueteri lege non habebant aliquid aliud uitii, nisi quod erant prohibita in lege. unde constat, ut nullum sit uitium, nisi quia prohibitum in lege, nec uirtus, nisi quia preceptum uel laudatum in lege. Tota enim bonitas uoluntatis humanae, ut doctores firmiter probant, est ex conformitate ad uoluntatem & legem diuinam, & omnis malitia ex deformitate ad legem diuinam prouenire, quae est regula omnium actuum humanorum. Ita etiam lex humana habet uim constituendi aliquid in esse uirtutis, & eius contrarium in esse uitii. Sic enim quia ebrietas est prohibita in lege diuina, est intemperantia: ita ieiunium est opus uirtutis, quia eadem lege commendatur, & abstinentia a cibis quibusdam est uirtus, quia praeceptum est humana lege. Et ne exemplum afferamus solum de ecclesiasticis legibus, emere pecunia magistratuum est ambitiosum quia prohibitum lege humana. Item sericum induere, est luxuriosum solum, quia prohibitum. supra terminum legis erogare in conuiuio, erit intemperantia, quod ante legem potuit esse temperantia, & magnificentia. Nec quicquam interest quantum ad hoc inter legem humanam & diuinam. sicut enim meritum est in opere uirtutis, ita culpa in opere uitii. Ideo[art. 17] sicut lex diuina habet uim obligandi ad culpam, ita & lex humana. Quod ne uoluntate dictum uideatur, probatur sic, Lex humana est a Deo, ergo eodem modo obligat sicut diuina. Assumptum probatur, Nam non solum opus Dei dicitur, quod se solo producit, sed etiam quod mediantibus causis secundis efficitur: ergo non solum dicitur lex diuina, quam ipse solus sanciuit, sed etiam quam Dei potestate homines tulerunt: sicut leges Pontificum dicuntur non solum quas papa per se tulit, sed etiam quas papae authoritate alii inferiores tulerunt. ita enim uocantur papae constitutiones uniuersitatum, & collegiorum, quas constat papam non fecisse per se, sed alii eius authoritate condiderunt. Vel ut clarius probetur, arguitur sic, supposito quod papa habet authoritatem condendi leges obligatorias in foro conscientiae, si papa committerer alicui ut daret leges alicui communitati, praecipiens eis, ut obedirent, nónne praecepta Legati haberent uim obligandi in foro conscientiae? Ergo qua ratione cum Deus dicat, Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt, quare decreta illorum non obligabunt similiter in foro conscientiae? Et ut apertius constet, uidetur omnino absurdum, quod si papa praecipiat, quod in hac ciuitate obediant Cardinali legato, precepta Legati obligarent ad culpam, ut omnes fatentur. & cum Christus precipiat parere principibus, negare principum legem obligaret ad culpam. Et tandem qui concedunt leges pontificum obligare ad culpam, negare nullo modo possunt, quin etiam leges ciuiles obligent. Ita Dominus constituit principes seculares ad gubernandam rempublicam secularem, sicut Pontifices ad spiritualem. Nec illico dictum Domini, Qui uos spernit, me spernit, non solum ad ecclesiasticos, sed etiam ad ciuiles magistratus spectat: nec minus diligenter in scriptura commendatur obedientia principum secularium, quam ecclesiasticorum. Nihil ergo interest quantum ad obligationem, quod tam humanae sint leges, quam diuinae, sicut aeque uerum sacramentum esset ab Apostolis, aut ab ecclesia conditum, si eam potestatem habuisset, acsi a Christo: nec minus obligabat lex uetus, quae tamen per angelos fuit data, non a Deo per se, quam obligat Euangelica ab ipso Christo per se ipsum data: & hoc pro certo tenendum. Dubitari autem potest[art. 18] ad quam culpam obligentur, ad mortalem, an ad uenialem solum. Et quod obligent ad mortalem aliquando, satis constare potest ex uerbo Pauli iam allegato. Qui autem resistunt, sibi damnationem acquirunt. Item Dathan, & Abirom deuorati sunt, quia restiterunt Moysi & Aaron: non autem puniuntur poena mortis pro culpa ueniali. In contrarium autem, quod numquam obligent ad mortale, uidetur. Nam si concurreret preceptum diuinum solum ad ueniale obligans, cum quacunque lege humana, potius oportebit transgredi legem humanam, quam mentiri: si autem lex humana aliqua obligaret ad mortale, potius esset parendum illi, quam praecepto de ueniali, cum mortale potius sit fugiendum. Respondetur ad hoc dubium graue ex paulo ante dictis. Dictum est, quod quo ad uim obligandi idem est iudicium de legibus humanis & diuinis: ad considerandum autem quomodo, aut quantum obligant humane leges, oportet eas considerare, ac si essent diuinae. Humana enim lex, quae si esset diuina, obligaret ad ueniale, obligat etiam ad ueniale: & quae si esset diuina, obligaret ad mortale, obligat etiam ad mortale. Dictum est enim quod quantum ad hoc nihil refert, eodem modo obligant, ac si essent latae a Deo, licet non ita firmiter. Sic ergo inter leges diuinas alique obligant ad mortale, & aliquae ad ueniale: ita etiam humanae aliquae ad ueniale, aliquae autem ad mortale obligant. Sed[art. 19] qualiter dignosci possit, quando obligent leges humanae ad ueniale, & quando ad mortale, cum lex ipsa ciuilis hoc non significet, imo nec legislator de hoc cogitauit quando condidit legem: respondetur, quod nec in lege quidem diuina, & maxime naturali, semper significat, quod praeceptum sit de mortali, & quod de ueniali, & inter ipsa mortalia non significatur grauitas alterius ad alterum, id est quod illorum sit grauius. Sicut enim dicitur, Non occides, ita dicitur, Non furtum facies, &, Non mentieris, &, De omni uerbo otioso reddenda est ratio: eadem ergo est regula, & ratio distinguendi grauitatem alicuius peccati. Tantum enim relinquitur cogitandum ex parte materiae. Sicut in lege naturali & diuina illud aestimatur mortale, quod est contra honorem Dei, uel charitatem proximi, ut est blasphemia, homicidium: id autem ueniale, quod est difforme rationi, & legi, non autem est contra honorem Dei, aut proximi charitatem, ut uerbum otiosum, & alia id genus. Sic etiam erit in legibus humanis. si enim aliquid statuatur, quod multum expediat ad pacem ciuium, ad incrementum boni publici, ad honestatem morum: transgressio illius uidetur mortale peccatum. Si autem quod instituitur, non sit adeo necessarium, sed uelut quoddam leue, erit ueniale. Exempla non ita sunt in promptu, sicut in legibus diuinis: sed potest accipi de tributo, quod uidetur omnino necessarium ad defensionem reipublice, & ad alia publica munia & opera: & ideo si quis non solueret, esset mortale, & ideo si nulla lex data esset a Deo, sed totam curam legum ferendarum mandasset hominibus, & esset lex ciuilis, Non occides, &, Non mentieris: prima obligaret ad mortale, secunda ad ueniale. Sicut nunc cum sunt diuinae leges, ita si quis contra legem ciuilem uenaretur, aut indueretur bysso, non uidetur mortale. Alia exempla commodiora poni possent: nec enim pendet hoc ex uoluntate legislatoris, sed ex natura & qualitate rei, & materiae. Ex quo patet quantus est error iuniorum quorundam theologorum, dicentium grauitatem peccatorum sumendam esse & considerandam ex quantitate obligationis, cum contra omnino faciendum sit. Nam quantitas obligationis sumenda est ex quantitate materiae, nec naturaliter scimus maiorem esse obligationem de non occidendo, quam de non furando, nisi ex ipsa materia, & non econtrario. Nec oportet respicere, an illud, quod praecipitur, aut prohibetur, sit nunc, aut semel in magnum commodum, aut malum reipublicae, sed quale sit, si communiter, aut ab omnibus, aut multis fiat. Si enim prohibetur ne quis pecunias extra regnum portet, quicunque exportant, peccant mortaliter, quamuis una exportatio parum noceat reipub. Sed quia si communiter fieret, exhauriretur regnum. Ita lex communis obligat ad mortale. sicut una fornicatio parum nocet: sed si passim fieret, multum noceret. Sed contra dicta arguitur uehementer. quia si ex parte materiae est attendenda grauitas peccati: ergo lex non facit culpam. Si enim illa transgressio est in damnum reipublicae post legem, ergo ante legem: ergo prius erat peccatum, & tam graue, sicut post legem. Respondetur primo, quod lex non solum obligat prohibendo, sed praecipiendo, & sic aliquid, quod ante legem erat bonum reipublicae, non tamen necessarium, lex potest praecipere, & sic post legem transgressio illius erit peccatum, quod prius non erat peccatum. Secundo dico, quod, ut patet in exemplis primo positis, potest esse aliquid, quod sit ante legem malum in aliquo, & in aliquo non: post legem autem illud erit in omnibus malum: quia fuit ratio sufficiens prohibendi omnibus, ut portarent sericum, uel auream uestem, erat quid prius malum in paupere nobili: post legem autem in omnibus, quia fuit sufficiens ratio prohibendi omnibus, licet nullum erat de se inconueniens, quod aliquis de magnatibus haberet uestem auream, aut sericam. Sed adhuc superest dubium[art. 20], Si rex uellet non obligare ad culpam, an posset? Respondetur, quod non est dubium quod possit sicut potest ecclesiasticus legislator, qui quandocunque facit aliqua statuta, sine quacunque obligatione, ut praelatus religiosorum inter fratres suos. Esset enim contra rationem dicere, quod constitutiones praelati ecclesiastici non semper obligent ad culpam, & secularium non possint non obligare. Aliquando enim legislator, siue ecclesiasticus, siue secularis non uult in suis legibus exigere obedientiam debitam a subditis, sed simpliciter ordinat quid faciendum sit, dicens, & dirigens potius, quam praecipiens: qualiter multa uidentur esse in legibus & pragmaticis ciuilibus, & ecclesiasticis: sicut non semper cum petit pecuniam creditor, exigit tanquam uolens obligare.