ΒΆ Circa tertiam conclusionem dubitatur, Vtrum[art. 22] cessante ratione legis, cesset obligatio ut (exempli gratia) prohibetur lege, ne quis noctu telum portet, & ratio eius est propter nocturna pericula, ego autem scio nullum esse contra me periculum, an sim in culpa arma ferendo. Respondetur dupliciter. Potest ratio legis cessare uno modo, Ratio propterquam lex lata est: ut si tempore belli prohibeantur arma ad Gallos deferri, tempore pacis lex non obligat: eadem ratio requiritur ut lex obliget, & duret, & ad hoc quod feratur deficit. ergo ratio ad ferendum. ergo etiam ad conseruandum illam. Et confirmatur, Quia per easdem causas res corrumpitur, per quas generatur. Item si lex non est utilis reipublicae, iam non est lex. Secundo potest cessare ratio in particulari quo ad aliquem. Non ergo ad omnes absolute, uel quoad plures, ut in casu posito, nihilominus etiam talis obligatur lege. Quia enim sequuntur saepe pericula ex armis nocturnis, est sufficiens ratio ut omnibus prohibeatur, alias lex nullius esset efficaciae, cum unusquisque putaret legem non pro se esse positam, sed propter alios: & ita in aliis praeceptis non ratio particularis, sed utilis est attendenda. Dubitatur[art. 23] de Tyrannorum legibus an obligent. Et uidetur quod non, cum non habeant potestatem aliquam. In contrarium est, Quia cum respublica opprimatur a Tyranno, & non sit sui iuris, nec possit ipse ferre leges, nec iam ante datas exequi, si non pareret Tyranno, iam respublica interiret. Certe uidetur, quod leges, que sunt conuenientes reipublicae, obligent, etiam si ferantur a tyranno, non quidem quia a tyranno latae, sed ex consensu reipublicae, cum sanctius sit ut seruentur leges a Tyranno late, quam quod nullae seruentur. Et certe essent in apertam perniciem reipublicae, si principes, qui non habent iustum titulum, occuparent regnum, quod nulla essent iudicia, nec aliquo modo possent malefactores puniri, aut coerceri, cum non sit tyrannus iudex legitimus, si leges eius non obligant.