¶ Circa tertiam conclusionem dubitatur, Vtrum* cessante ratione legis, cesset obligatio ut (exempli gratia) prohibetur lege, ne quis noctu telũ portet, & ratio eius est propter nocturna pericula, ego autem scio nullum esse cõtra me periculum, an sim in culpa arma ferendo. Respondetur dupliciter. Potest ratio legis cessare uno modo, Ratio propterquam lex lata est: ut si tempore belli prohibeantur arma ad Gallos deferri, tempore pacis lex nõ obligat: eadem ratio requiritur ut lex obliget, & duret, & ad hoc quòd feratur deficit. ergo ratio ad ferendum. ergo etiam ad conseruãdũ illam. Et confirmatur, Quia per easdem causas res corrumpitur, per quas generatur. Itẽ si lex non est utilis reipublicæ, iam non est lex. Secũdò potest cessare ratio in particulari quo ad aliquem. Non ergo ad omnes absolutè, uel quoad plures, ut in casu posito, nihilominus etiã talis obligatur lege. Quia enim sequũtur sæpe pericula ex armis nocturnis, est sufficiẽs ratio ut omnibꝰ prohibeat̃, aliàs lex nullius esset efficaciæ, cũ unusquisq; putaret legẽ non pro se esse positã, sed propter alios: & ita in aliis præceptis non ratio particularis, sed utilis est attẽdenda. Dubitatur* de Tyrannorũ legibus an obligent. Et uidetur ꝙ non, cum non habeant potestatem aliquam. In contrarium est, Quia cùm respublica opprimatur à Tyranno, & nõ sit sui iuris, nec possit ipse ferre leges, nec iam antè datas exequi, si non pareret Tyrãno, iam respublica interiret. Certè uidetur, ꝙ leges, quę sunt conuenientes reipublicæ, obligent, etiã si ferantur à tyrãno, nõ quidẽ quia à tyrãno latæ, sed ex cõsensu reipublicæ, cũ sanctius sit ut seruẽtur leges à Tyrãno latę, quàm quòd nullæ seruentur. Et certè essent in apertam perniciem reipublicæ, si principes, qui non habent iustum titulum, occuparent regnũ, quòd nulla essent iudicia, nec aliquo modo possent malefactores puniri, aut coerceri, cum non sit tyrannus iudex legitimus, si leges eius non obligant.