¶ Tertia conclusio, Principum
* leges & constitutiones ita obligant, ut
trãsgressorestransgressores in foro conscientiæ culpæ rei sint: quam etiam uim
parentum in filios, & maritorum in uxores habent præcepta. In hoc argumento, & pro materia huius conclusionis multa afferri possent,
nec dictu indigna, nec inutilia, si tempus concederet. Sed ratione huius opportunitatis totam rem quàm paucis potero,
expediãexpediam. Et primùm
omniũomnium, sunt qui putant leges
nullãnullam uim
habere, ut
earũearum trãsgressorestransgressores culpa in foro con|
scientiæ teneantur, sed hanc solùm obligationem inducere, ut principes, & magistratus legum uiolatores iustè punire possint, negantq́ue subditos ad aliquid aliud coram Deo teneri: sicut plerique religiosi de suis constitutionibus
dicũtdicunt, quòd
obligãtobligant quidẽquidem ad
pœnãpœnam,
nõnon
ad culpam, nec sine ratione insaniunt, sed probant rationibus & argumentis non inualidis.
Primò, Quia aliâs sequeretur, secularem
potestatẽpotestatem esse
spiritualẽspiritualem, si obligat in foro conscientiæ. Secundò, Quia finis reipublicæ & potestatis secularis est solùm aliquid temporale, puta
pacificus status ciuiumq́ue conuictus: sed hoc
nihil ad
cõscientiamconscientiam: ergo. Tertiò, Quia esset
omnino potestas secularis altera parte manca,
si obligaret, posset absoluere, aut non posset.
Quartò, Quia
tũctunc puniret̃puniretur quis bis pro peccato:
nãnam in hoc mundo
punirẽtpunirent principes, in alio
aũtautem Deus. Quintò,
NõNon potest imponere
pœnãpœnam
spiritualem: ergo nec obligare ad
culpãculpam,
cũcum nõnon
uideat̃uideatur maior ratio de uno,
quãquam de alio. Sextò,
Nam uel est in potestate principis obligare ad
culpam, aut non. si primum,
cõtràcontrà, Quia prælati spirituales possunt non obligare, ut patet in
religionibus. Si
secũdũsecundum, quomodo ergo
cõstabitconstabit quãdoquando uelint obligare,
cũcum ipsi
nõnon explicẽtexplicent?
Sed his rationibus
nõnon obstãtibusobstantibus, quas graues
doctores
mouerũtmouerunt,
nõnon uidetur mihi
dubitãdũdubitandum
quin leges ciuiles
obligẽtobligent in foro
cõsciẽtiæconscientiæ,
cũcum
|
hoc apertè uideatur Paulus testificari ad Roma. 13. Necessitate subditi estote
nõnon solùm propter iram, sed propter
cõscientiãconscientiam. Et Petrus dicit, Subiecti estote omni humanę creaturę
ꝓpterpropter DeũDeum, siue regi quasi pręcellenti: quod
etiãetiam
uidet̃uidetur nullo modo posse intelligi, si leges
obligarẽtobligarent solũsolum in foro
cõtẽtiosocontentioso, &
nõnon in foro
cõsciẽtięconscientię. Sed
quoniãquoniam posset aliquis
respõdererespondere,
ꝙquod
nõnon sit
idẽidem obligare in foro
cõscientięconscientię, & ad
culpãculpam, maximè
cũcum religiosi
cõfiteant̃confiteantur se teneri suis
legibus in foro conscientiæ, quæ tamen
culpãculpam
non inducunt. Ideo dico
etiãetiam,
ꝙquod leges ciuiles
obligant sub pœna peccati, & culpæ æquè ac
leges ecclesiasticæ. Hoc probatur apertè ex dicto Pauli ad Roma. 13. Qui autem resistunt, inquit, ipsi sibi
damnationẽdamnationem acquirunt. non
autẽautem
incurritur damnatio, nisi propter
culpãculpam: ergo
legum transgressores incurrunt
corãcoram Deo ueram culpam. Ad maiorem autem
declarationẽdeclarationem
& confirmationem istorum, est
aduertẽdumaduertendum,
ꝙquod
* lex humana & diuina in aliquo differunt,
& in aliquo conueniunt. Differunt quidem:
nãnam lex diuina sicut à solo Deo fertur, ita à nullo alio, aut tolli, aut abrogari potest. Lex
autẽautem
humana sicut per hominem
cõstituiturconstituitur, ita ab
homine tolli, aut anullari potest.
DifferũtDifferunt etiãetiam
quia in lege diuina ad hoc quòd iusta sit, &
per hoc obligatoria, sufficit uoluntas legislatoris, cùm sit ratione uoluntas. Vt
autẽautem lex huma|
na sit iusta, & possit abrogari, non sufficit uoluntas legislatoris: sed oportet quòd sit utilis
reipublicæ, & moderata cum cæteris.
ItẽItem etiam
differũtdifferunt, quia diuina firmiùs, & intensiùs obligat. in multis enim casibus obligat lex diuina,
ubi non obligat humana. Nec ego aliam differentiam satis uidere possem. Conueniunt
autẽautem
in hoc, quòd lex diuina constituit aliquid in
esse & genere uirtutis aut uitii: ita, quòd eo
ipso secundum quod lege diuina
præcipit̃præcipitur, aliquid est bonum & officiosum, quod aliâs
nõnon
esset: & eo quòd
prohibet̃prohibetur, habet quòd sit malum, & uitiosum: quod aliâs non esset, ut
exẽploexemplo de baptismo patet, & de confessione, & de
aliis sacramentis, in quibus non est alia bonitas, quàm quòd sunt à Christo præcepta. Et
usus
carniũcarnium & alia
quidẽquidem legalia in ueteri lege
nõnon habebãthabebant aliquid aliud uitii, nisi
ꝙquod erãterant prohibita in lege. unde
cõstatconstat, ut
nullũnullum sit
uitiũuitium, nisi quia
prohibitũprohibitum in lege, nec uirtus, nisi quia
pręceptũpręceptum uel
laudatũlaudatum in lege. Tota enim bonitas uoluntatis humanæ, ut doctores firmiter
probãtprobant, est ex
cõformitateconformitate ad
uolũtatẽuoluntatem &
legẽlegem
diuinãdiuinam, & omnis malitia ex deformitate ad
legẽlegem diuinam prouenire, quæ est regula
omniũomnium
actuũactuum humanorũhumanorum. Ita etiam lex humana habet uim
cõstituẽdiconstituendi aliꝗdaliquid in esse uirtutis, & eius
cõtrariũcontrarium in esse uitii. Sic enim
ꝗaquia ebrietas est
ꝓhibitaprohibita in lege diuina, est
intẽperãtiaintemperantia: ita
ieiuniũieiunium
|
est opus uirtutis, quia eadem lege commendatur, & abstinentia à cibis quibusdam est
uirtus, quia præceptum est humana lege. Et
ne exemplum afferamus solùm de ecclesiasticis legibus, emere pecunia magistratuum
est ambitiosum quia prohibitum lege humana. Item sericum induere, est luxuriosum solùm, quia prohibitum. supra terminum legis
erogare in conuiuio, erit
intemperãtiaintemperantia, quod
ante legem potuit esse temperantia, & magnificentia. Nec quicquam interest quantùm ad
hoc inter legem
humanãhumanam &
diuinãdiuinam. sicut enim
meritum est in opere uirtutis, ita culpa in opere uitii. Ideo
* sicut lex diuina habet uim obligandi ad culpam, ita & lex humana. Quod ne uoluntate dictum uideatur, probatur sic, Lex
humana est à Deo, ergo eodem modo obligat
sicut diuina. Assumptum probatur, Nam non
solùm opus Dei dicitur, quod se solo producit, sed etiam
qđquod mediantibus causis secundis
efficitur: ergo
nõnon solùm dicitur lex diuina,
quãquam
ipse solus sanciuit, sed etiam quam Dei potestate homines tulerunt: sicut leges
PõtificũPontificum dicũturdicuntur non solùm quas papa per se tulit, sed etiam
quas papæ authoritate alii inferiores tulerunt.
ita enim uocantur papæ constitutiones uniuersitatum, & collegiorum, quas constat
papãpapam
non fecisse per se, sed alii eius authoritate condiderunt. Vel ut clariùs probetur, arguitur sic,
|
supposito quòd papa habet authoritatem condendi leges obligatorias in foro conscientiæ,
si papa committerer alicui ut daret leges alicui
communitati, præcipiens eis, ut obedirent,
nónne præcepta Legati
haberẽthaberent uim obligandi in foro conscientiæ? Ergo qua ratione cùm
Deus dicat, Per me reges regnant, & legum
cõditoresconditores iusta decernunt, quare decreta illorum non obligabunt similiter in foro
consciẽtiæconscientiæ? Et ut apertiùs
cõstetconstet, uidetur omnino absurdum, quòd si papa præcipiat, quòd in hac
ciuitate
obediãtobediant Cardinali legato, pręcepta Legati obligarent ad culpam, ut omnes fatentur. & cùm Christus pręcipiat parere principibus, negare principum legem obligaret ad culpam. Et tandem qui concedunt leges pontificum obligare ad culpam, negare nullo modo
possunt, quin etiam leges ciuiles obligent. Ita
Dominus constituit principes seculares ad gubernandam rempublicam secularem, sicut
PõtificesPontifices ad spiritualem. Nec illico dictum Domini, Qui uos spernit, me spernit, non solùm ad
ecclesiasticos, sed etiam ad ciuiles magistratus
spectat: nec minus diligenter in scriptura commendatur obedientia principum secularium,
quàm
ecclesiasticorũecclesiasticorum. Nihil ergo interest
quãtùmquantùm ad obligationem,
ꝙquod tãtam humanæ sint leges, quàm diuinæ, sicut æquè uerum
sacramẽtumsacramentum esset ab Apostolis, aut ab ecclesia condi|
tum, si eam potestatem habuisset, acsi à Christo: nec minus obligabat lex uetus, quæ tamen per angelos fuit data, non à Deo per se,
quàm obligat Euangelica ab ipso Christo per
se ipsum data: & hoc pro certo tenendum.
Dubitari autem potest
* ad quam culpam obligentur, ad mortalem, an ad uenialem solùm. Et quòd obligent ad mortalem aliquando, satis constare potest ex uerbo Pauli iam allegato. Qui autem resistunt, sibi damnationem acquirunt. Item Dathan, & Abirom deuorati sunt, quia restiterunt Moysi & Aaron:
non autem puniuntur pœna mortis pro culpa ueniali. In
cõtrariumcontrarium autem, quòd
nũquãnumquam obligent ad mortale, uidetur. Nam si concurreret
pręceptum
diuinũdiuinum solùm ad ueniale obligans,
cum
quacunq;quacunque lege humana, potiùs oportebit
transgredi legem humanam, quàm mentiri: si
autem lex humana aliqua obligaret ad mortale, potiùs esset parendum illi,
quãquam præcepto de
ueniali, cùm mortale potiùs sit fugiendum.
Respondetur ad hoc dubium graue ex paulo antè dictis. Dictum est, quòd quo ad uim
obligandi idem est iudicium de legibus humanis & diuinis: ad considerandum autem
quomodo, aut quantùm obligant humanę leges, oportet eas
cõsiderareconsiderare, ac si essent diuinæ.
Humana enim lex, quæ si esset diuina, obligaret ad ueniale, obligat etiam ad ueniale: & quæ
|
si esset diuina, obligaret ad mortale, obligat
etiam ad mortale. Dictum est enim quòd
quãtùmquantùm ad hoc nihil refert,
eodẽeodem modo obligant,
ac si essent latæ à Deo, licet
nõnon ita firmiter. Sic
ergo inter leges diuinas aliquę
obligãtobligant ad mortale, & aliquæ ad ueniale: ita
etiãetiam humanæ aliquæ ad ueniale, aliquæ autem ad mortale obligant. Sed
* qualiter dignosci possit, quando
obligent leges humanæ ad ueniale, & quando
ad mortale, cùm lex ipsa ciuilis hoc non significet, imò nec legislator de hoc cogitauit quando condidit legem: respondetur, quòd nec in
lege quidem diuina, & maximè naturali, semper significat, quod præceptum sit de mortali,
& quod de ueniali, & inter ipsa mortalia non
significatur grauitas alterius ad alterum, id est
quod illorum sit grauius. Sicut enim dicitur,
Non occides, ita dicitur, Non furtum facies,
&, Non mentieris, &, De omni uerbo otioso
reddenda est ratio: eadem ergo est regula, &
ratio distinguendi grauitatem alicuius peccati. Tantum enim relinquitur cogitandum
ex parte materiæ. Sicut in lege naturali &
diuina illud æstimatur mortale, quod est contra honorem Dei, uel charitatem proximi, ut est blasphemia, homicidium: id
autẽautem ueniale, quod est difforme rationi, & legi,
non autem est contra
honorẽhonorem Dei, aut proximi charitatem, ut uerbum otiosum, & alia
|
id genus. Sic etiam erit in legibus humanis. si
enim aliquid statuatur, quod multùm expediat ad pacem ciuium, ad incrementum boni
publici, ad honestatem morum: transgressio
illius uidetur mortale peccatum. Si
autẽautem quod
instituitur, non sit adeò necessarium, sed uelut quoddam leue, erit ueniale. Exempla non
ita sunt in promptu, sicut in legibus diuinis:
sed potest accipi de tributo, quod uidetur omnino necessarium ad defensionem reipublice,
& ad alia publica munia & opera: & ideo si
quis non solueret, esset mortale, & ideo si nulla lex data esset à Deo, sed totam curam legum
ferendarum mandasset hominibus, & esset lex
ciuilis, Non occides, &, Non
mẽtierismentieris: prima
obligaret ad mortale,
secũdasecunda ad ueniale. Sicut
nunc cùm sunt diuinæ leges, ita si quis contra
legem ciuilem uenaretur, aut indueretur bysso,
nõnon uidetur mortale. Alia exempla commodiora poni possent: nec enim pendet hoc ex uoluntate legislatoris, sed ex natura & qualitate rei, & materiæ. Ex quo patet quantus est error iuniorum quorundam theologorum, dicentium grauitatem peccatorum sumendam
esse &
cõsiderandamconsiderandam ex quantitate obligationis, cùm contrà omnino
faciẽdumfaciendum sit.
NãNam quãtitasquantitas obligationis sumenda est ex quantitate
materiæ, nec naturaliter scimus maiorem esse
obligationẽobligationem de non occidendo, quàm de non
|
furando, nisi ex ipsa materia, & non econtrario. Nec oportet respicere, an illud, quod præcipitur, aut prohibetur, sit nunc, aut semel in
magnum commodum, aut malum reipublicæ,
sed quale sit, si communiter, aut ab omnibus,
aut multis fiat. Si enim prohibetur ne quis pecunias extra regnum portet, quicunque exportant, peccant mortaliter, quamuis una exportatio parum noceat reipub. Sed quia si
cõmunitercommuniter fieret, exhauriretur regnum. Ita lex communis obligat ad mortale. sicut una fornicatio parum nocet: sed si passim fieret, multùm
noceret. Sed contra dicta arguitur uehementer. quia si ex parte materiæ est
attẽdendaattendenda grauitas peccati: ergo lex
nõnon facit culpam. Si enim
illa transgressio est in damnum reipublicæ
post legem, ergo ante
legẽlegem: ergo prius erat peccatum, & tam graue, sicut post legem. Respondetur primò, quòd lex non solùm obligat
prohibendo, sed præcipiendo, & sic aliquid,
quod ante legem erat bonum reipublicæ, non
tamen necessarium, lex potest præcipere, & sic
post legem transgressio illius erit peccatum,
quod priùs non erat peccatum. Secundò dico,
quòd, ut patet in exemplis primò positis, potest esse aliquid, quod sit ante legem malum
in aliquo, & in aliquo non: post legem autem
illud erit in omnibus malum: quia fuit ratio
|
sufficiens prohibendi omnibus, ut portarent
sericum, uel auream uestem, erat quid prius
malum in paupere nobili: post legem autem
in omnibus, quia fuit sufficiens ratio prohibendi omnibus, licet nullum erat de se inconueniens, quòd aliquis de magnatibus haberet uestem auream, aut sericam. Sed adhuc superest dubium
*, Si rex uellet non obligare
ad culpam, an posset? Respondetur, quòd non
est dubium quòd possit sicut potest ecclesiasticus legislator, qui quandocunque facit aliqua statuta, sine quacunque obligatione, ut
prælatus religiosorum inter fratres suos. Esset
enim contra rationem dicere, quòd constitutiones prælati ecclesiastici non semper obligent ad culpam, & secularium non possint
non obligare. Aliquando enim legislator, siue ecclesiasticus, siue secularis non uult in
suis legibus exigere obedientiam debitam à
subditis, sed simpliciter ordinat quid faciendum sit, dicens, & dirigens potiùs, quàm
præcipiens: qualiter multa uidentur esse in
legibus & pragmaticis ciuilibus, & ecclesiasticis: sicut non semper cùm petit pecuniam creditor, exigit tanquam uolens obligare.