¶ Vltima pars conclusionis est, Quòd
24
* præcepta parentum eodem modo obligant, sicut leges ciuiles, & pręcepta maritorum in uxores. Probatur de filiis. Nam sicut præcipitur obedire prępositis, ita commendatur obedire pa| p. 210rẽtibusparentibus: ut patet ex illo, Filii obedite parẽtibꝰparentibus, Ephesi. 6.
Ephe. 6.
& Colo. 3. ergo si est culpa non parêre præpositis, etiam erit peccatũpeccatum non obedire parentibus. Et ad Roma. 1.
Roma. 1.
inter crimina & peccata in quæ Deus dicit permisisse gentes incidere, annumeratur & hoc, Parentibus non obedientes. Item, Quia leges præcipiunt obedientiam parentum: ergo si leges obligant ad culpam, etiam erit culpa non obedire parentibus. Et certè hoc uidetur inclusum in illo præcepto de honoratione parentum, & sic ut suprà dictum est, quod leges aliquando quidem obligant ad mortale, aliquãdoaliquando uerò ad ueniale, ita uidetur dicendum de præceptis parentum. Vnde certè si pater aliquid præciperet, quod multùm referret ad administrationẽadministrationem familiæ, trãsgressiotransgressio illius uidetur mortalis, imò etiãetiam in iis, quæ spectant ad dispositionem ipsius filii. Sed sicut dictum est, quòd non omnis lex obligat ad culpam, puta illa, in qua rex plus dirigit, quàm præcipit: multò magis hoc habet uim de parentibus, qui non semper uolunt exigere debitum obedientiæ, sed solùm præcipientes aliquid, uolunt significare uoluntatem suam.
Loading...