¶ Quarta propositio, Summus[art. 4] Pontifex non solum potest dispensare in statutis conciliorum, sed in totum, & aliquando abrogare talem legem, uel statutum. Haec patet ex praecedenti & eius probatione. Quia aliquando expedit abrogationem alicuius legis ad rectam gubernationem ecclesiae, ut in capitu. non debet. de consanguinitate & affinitate. & in capitu. alma mater. de sententia excommunicatio. unde cum concilium generale congregari ex toto orbe difficile possit, oportet quod sit in ecclesia aliqua potestas, quae haec possit. Et confirmatur tertia & quarta conclusio. Non enim uidetur, quin summus Pontifex possit, quod potest sola consuetudo. sed consuetudo rationabilis potest tollere statuta conciliorum, ut patet Actuum 15.{ Act. 15. } Constitutum fuit, ut Christiani abstinerent a suffocato, ab immolato & sanguine. Visum est, inquit, Spiritui sancto & nobis, nihil ultra imponere uobis oneris, quam haec necessaria, ut abstineatis uos ab immolatis simulachrorum, & sanguine, & suffocato. Et hoc fuit obseruatum in ecclesia, non solum a conuersis ex Iudaeis, sed etiam a Gentilibus per multos annos, non solum tempore Apostolorum, sed multo póst. ut patet ex Tertulliano in Apologetico capitu. 9. imo expresse in concilio Gangrensi, quod fuit post Nicenum (ut habetur d. 70. capitu. si quis carnem.) habetur inquam quod non licet uesci sanguine, aut suffocato: tamen sola consuetudo abrogauit illud praeceptum, nusquam enim legitur reuocatum. unde apud Graecos, apud quos perseuerat consuetudo, fortasse adhuc obligat obligatio. Quid ergo obstat, quin aliquis summorum Pontificum aduertens iam illud praeceptum non esse necessarium, abrogaret illud, quantumcunque esset latum a concilio Apostolorum? Hanc conclusionem tenent non solum doctores, qui sequuntur sententiam, quod papa est supra concilium, sed & tenentes contrariam opinionem. Vnde Panormita.{ Panormitae. } in capitu. significasti. de electione, ita tenet. & est sententia uniuersalis Iohan. Andr.{ Iohan. And. } quod potest tollere, & mutare statuta concilii, in capitu. statutum. de rescrip. Nec certe de his duabus conclusionibus posset quis rationabiliter dubitare, nec posset quis nisi magna temeritate affirmare, si Papa ex rationabili causa dispenset in ieiunio quadragesimae, uel abstinentia carnium, quod non teneat dispensatio: tamen illa sunt ex statutis conciliorum.