ΒΆ Decima propositio,[art. [10]] Si ex usu, & experientia, aut prouidentia intelligeretur, quod si dispensaretur in aliqua lege ecclesiastica, uergeret in perniciem, aut graue damnum ecclesiae, & religionis: concilium posset hoc declarare, & determinare, & etiam statuere, ut in tali lege nunquam dispensaretur. Hec probatur, Quia declarare quidem certum est quod spectat ad concilium, statuere autem probabile est quod possit, quia sicut dictum est in 9. quaestione, hoc expediret, ergo concilium posset facere tale statutum. Item quia papa potest facere tale statutum, ergo etiam concilium.