¶ Decima propositio,[*] Si ex usu, & experiẽtia, aut prouidẽtia intelligeretur, ꝙ si dispẽsaretur in aliqua lege ecclesiastica, uergeret in perniciem, aut graue damnũ ecclesiæ, & religionis: conciliũ posset hoc declarare, & determinare, & etiã statuere, ut in tali lege nunquam dispensaretur. Hęc probatur, Quia declarare quidem certum est quod spectat ad concilium, statuere autem probabile est quòd possit, quia sicut dictum est in 9. quæstione, hoc expediret, ergo concilium posset facere tale statutum. Item quia papa potest facere tale statutum, ergo etiam concilium.