ΒΆ Decimatertia propositio,[art. 13] Tale decretum non deberet apponi in multis legibus, sed solum in paucis, hisque grauissimis, & ualde necessariis. Hec patet: primo, quia cum papa sit pastor uniuersalis, non debet limitari eius authoritas sine urgenti necessitate, alias fieret ei iniuria. Item si hoc extenderetur ad multas leges, hoc iterum posset uergere in impedimentum administrationis Ecclesiae, quia dispensationes aliquando sunt necessarie, ut dictum est. Item esset occasio, ut sub illo praetextu papa contemneretur tanquam haberet manus ligatas, & sumerent licentiam aliqui ad rebellandum contra eum. Et tandem hoc non debet fieri, nisi solum in aliqua lege ita necessaria, ut ex eius dispensatione immineret magna pernicies ecclesiae. Sed restat magnum dubium, facto[art. 14] tali decreto, utrum si illo non obstante papa dispensaret, teneret factum, dato quod male faceret.