¶ Decimatertia propositio,* Tale decretũ nõ deberet apponi in multis legibus, sed solũ in paucis, hisq́ue grauissimis, & ualde necessariis. Hęc patet: primo, quia cùm papa sit pastor uniuersalis, nõ debet limitari eius authoritas sine urgenti necessitate, aliâs fieret ei iniuria. Item si hoc extenderetur ad multas leges, hoc iterũ posset uergere in impedimentum administrationis Ecclesiæ, quia dispensationes aliquando sunt necessarię, ut dictum est. Item esset occasio, ut sub illo prætextu papa cõtemneretur tãquam haberet manus ligatas, & sumerent licentiam aliqui ad rebellandum contra eum. Et tandẽ hoc non debet fieri, nisi solùm in aliqua lege ita necessaria, ut ex eius dispẽsatione immineret magna pernicies ecclesiæ. Sed restat magnũ dubium, facto* tali decreto, utrũ si illo non obstante papa dispensaret, teneret factum, dato quòd malè faceret.