¶ Sit decimaquarta propositio, Tale decretum non facit de per se, quod papa non possit dispensare, sed solum quod non liceat. Probatur 1. ut probatum fuit supra q. 3. 4. & 5. cum potestas papae non sit a concilio, sed a Christo, concilium non potest coarctare authoritatem papalem, aut limitare: ergo si possit dispensare sine tali decreto, posset etiam illo posito. Item quia (ut supra probatum est) concilium nihil potest, quin papa illud possit, sed concilium posset dispensare non obstante proprio decreto: ergo etiam papa. Item si illud decretum fieret ab uno summo pontifice, alius sequens posset dispensare, quia par in parem non habet imperium: sed non habet maiorem authoritatem a concilio quam a papa, ut supra probatum est. Et Syluest. in uerbo, papa. §. 15.{ Syluest. } dicit secundum mentem S. Tho. quod papa potest etiam sine causa dispensare in omni iure positiuo, & etiam illud irritare. Itaque si irritaret, de facto nulla essent, sed irrita: sed in hoc peccaret de quocunque statuto concilii, ut probat glossa 1. in cap. ubi periculum. §. hoc sancto concilio. de electione. de quo Panormita. in c. significasti. de electione.{ Panormi. } & Iohan. Andreas{ Iohan. andr. } & alii. Suppono autem, quod ualeat ista consequentia, Si papa male dispensat, ergo non ualet illa dispensatio. Si enim sine causa dispensaret in gradibus prohibitis ad matrimonium de iure positiuo, dispensatio teneret, & matrimonium sic contractum esset ualidum. Nec tamen uolo dicere, quod omnis dispensatio papae etiam in iure positiuo ualeat: sed dico, quod si non ualet hoc, aliunde est, & non solum ratione iuris positiui, ut infra dicemus, scilicet siue papa sit supra concilium, siue econtrario. ergo si non obstante tali decreto adhuc papa potest dispensare, in quo saluatur ista superioritas concilii supra papam? Respondeo, Satis est ad hoc, quod papa tenetur, & male faceret contraueniendo decreto concilii. Vel forte diceretur, quod papa non potest tollere talem legem, & irritare, si concilium prohibeat, sed potest dispensare: quia manente tali lege, spectat ad eum omnis actus iurisdictionis in ecclesia. itaque si papa contra decretum concilii institueret puerum in episcopum, talis reuera esset episcopus, & haberet iurisdictionem.