¶ Sit decimaquarta propositio, Tale decretũ non facit de per se, quòd papa nõ possit dispẽsare, sed solùm quòd non liceat. Probatur 1. ut probatum fuit suprà q. 3. 4. & 5. cùm potestas papæ non sit à concilio, sed à Christo, concilium non potest coarctare authoritatem papalem, aut limitare: ergo si possit dispensare sine tali decreto, posset etiam illo posito. Itẽ quia (ut suprà probatum est) concilium nihil potest, quin papa illud possit, sed concilium posset dispensare nõ obstante proprio decreto: ergo etiam papa. Item si illud decretum fieret ab uno summo pontifice, alius sequens posset dispensare, quia par in parem non habet imperium: sed non habet maiorem authoritatem à concilio quàm à papa, ut suprà probatum est. Et Syluest. in uerbo, papa. §. 15.{ Syluest. } dicit secundum mentem S. Tho. quòd papa potest etiam sine causa dispensare in omni iure positiuo, & etiã illud irritare. Itaque si irritaret, de facto nulla essent, sed irrita: sed in hoc peccaret de quocunque statuto concilii, ut probat glossa 1. in cap. ubi periculum. §. hoc sancto concilio. de electione. de quo Panormita. in c. significasti. de electione.{ Panormi. } & Iohan. Andreas{ Iohan. andr. } & alii. Suppono autem, quòd ualeat ista consequentia, Si papa male dispensat, ergo non ualet illa dispensatio. Si enim sine causa dispensaret in gradibus prohibitis ad matrimonium de iure positiuo, dispẽsatio teneret, & matrimonium sic contractum esset ualidum. Nec tamẽ uolo dicere, quòd omnis dispensatio papæ etiam in iure positiuo ualeat: sed dico, quòd si non ualet hoc, aliunde est, & non solùm ratione iuris positiui, ut infrà dicemus, scilicet siue papa sit supra concilium, siue econtrario. ergo si non obstante tali decreto adhuc papa potest dispẽsare, in quo saluatur ista superioritas concilii supra papã? Respondeo, Satis est ad hoc, quòd papa tenetur, & malè faceret contraueniendo decreto concilii. Vel fortè diceretur, quòd papa non potest tollere talem legem, & irritare, si concilium prohibeat, sed potest dispensare: quia manente tali lege, spectat ad eum omnis actus iurisdictionis in ecclesia. itaque si papa contra decretum concilii institueret puerum in episcopum, talis reuera esset episcopus, & haberet iurisdictionem.