ΒΆ Decimaquinta propositio, Eodem[art. 15] modo sicut papa peccaret dispensans contra tale decretum, etiam peccaret petens dispensationem, aut utens illa. Probatur primo, Quia consentit, imo eo ipso operatur peccato alterius: & non solum qui male faciunt, digni sunt morte, sed qui consentiunt facientibus, ad Roma. 1. Item ille est occasio tantorum malorum, quae ex huiusmodi dispensationibus sequuntur, ut supra ostensum est. Item etiam faciunt iniuriam aliis, si eximant se a lege. Quemadmodum si rex exigeret tributum ab aliquibus ciuitatibus, & eximeret alias sine causa: non solum rex peccaret, sed etiam ciuitas illa, quod non subiret partem oneris. Non tamen uolo dicere, quod si papa mortaliter peccat dispensando irrationabiliter, quod etiam dispensatus utens dispensatio peccat: sed nolo recipere uniuersaliter conclusionem Panormita. & aliorum in c. non est. deuoto. quod dispensatus a papa in quocunque iure positiuo, etiam sine causa, quod est tutus in conscientia. Quae tamen potest esse uera, si intelligatur, quod est tutus, hoc est, quod factum per illam tenet. Etiam in conscientia non est uniuersaliter uera, si intelligatur, quod talis sine peccato potest illa uti, ut si dispensetur cum sacerdote, ut ducat uxorem: & probatur, quod (ut supra arguebam) papa peccaret dispensans secum sine causa legitima, quia in foro conscientie tenetur suis legibus. ergo non potest eximere alium plus quam seipsum quin peccet. Vnde & ipsemet Panor. confitetur, quod dispensatus ad plura beneficia sine causa, non est tutus in conscientia. Et ita Iohan. And. tenet in c. de multa. de praeb. conformiter ad S. Tho. quotlib. 9. q. 7. licet hoc etiam non solum uideatur contra ius positiuum, sed contra ius naturale: tamen contra questionem arguitur, Quia si papa omnino irritaret aliquod ius positiuum, & sine causa, & irrationabiliter faceret, non peccaret qui postea non seruaret tale ius, ergo etiam si dispensat in illo, quia dispensatio est relaxatio iuris circa istum, sicut irritatio circa omnes. Antecedens patet, quia certe si papa tolleret abstinentiam carnium in feria sexta, nullus peccaret, si uesceretur carnibus illis diebus, nec si tollat iura de impedimentis matrimonii. Respondeo concedendo antecedens, quia reuera nullus manet titulus obligationis, quia nec iure diuino, nec positiuo. & nego consequentiam: & ratio est, quia manente iure in ordine ad alios, irrationabiliter facit, qui non uiuit aequali iure cum aliis: atque ideo non omnino caret culpa, licet saepe excusetur a mortali. Sed restat graue dubium, si summus Pontifex dispensat in tali statuto non obstante tali decreto prohibente, utrum subditi, ad quos spectat recipere, & parere tali dispensationi, teneantur. uerbi gratia, si statuitur in concilio, quod nullus ante aetatem uiginti annorum possit habere beneficium curatum, & in hoc nunquam dispensetur, dispensat papa cum puero, non solum contra decretum concilii, sed etiam sine alia rationabili causa, an parochia teneatur recipere illum, & dare illi decimas. Pro examinatione dubii est notandum, quod[art. 16] dispensationes Pontificis sunt in duplici differentia. Quaedam sunt omnino gratiosae, gratiosas uoco, quae spectant solum ad gratiam id est, beneficium dispensati, nec faciunt ad commodum uel incommodum aliorum, ut dispensatio in ieiuniis, & abstinentiis, & aetate ordinandorum, in impedimentis matrimonii, & similibus. & in huiusmodi non est locus dubii, quia solum spectat ad ipsum dispensatio. Et tenet factum. Alie sunt dispensationes, quae possunt spectare ad commodum aliorum, uel ad detrimentum aliorum, ut in exemplo posito, quod aliquis puer sit parochus istorum, quod habeat beneficium & decimas sine residentia, quod recipiat fructus praebendae non seruiens, quod unus habeat uiginti beneficia. Ista enim sunt huiusmodi, quae multum spectant ad iura communia, commoda, uel incommoda aliorum, & de huiusmodi uertitur in dubium, nec est facilis disputatio. Sed dicam, nihil omnino asserendo, sed proponendo solum quae uidentur probabiliora esse.