¶ Decima sexta propositio, Non[art. 17] spectat ad subditos determinare, aut examinare, quid possit papa, aut quid non possit, & quomodo teneantur parere, uel non. Probatur, Quia sacrilegium est disputare de potentia principis & praecipue Papae. 17. quaest. 4. §. committitur. & sequen. Secundo, Quia hoc ipsum determinare que sit potestas spiritualis alicuius, est iurisdictio, & est pars gubernationis, quae non spectat ad subditos, saltem erga superiores. ergo hoc non conuenit illis. Tertio, Quia profecto hoc esset in turbationem & dissolutionem Ecclesiasticae hierarchiae, & authoritatis, si quilibet posset dicere, Papa non potest: & hoc modo eximeret se a mandatis papae, & esset manifestum nutrimentum inobedientiae, & schismatum, & hereseum. Imo hinc natae sunt haereses, ut ait Cypria. quod sacerdoti Dei, uel papae non obeditur, sed quilibet audet dicere, quod Papa malefacit, & quod non potest facere: & ideo si papa erraret, melius esset ut in omnibus illis pareatur, quam per hoc, quod unus habeat licentiam non parendi papae in uno casu: forsan rationabiliter daret occasionem ut alii non pareant etiam in iustis & honestis.