ΒΆ Decimaseptima propositio, Non[art. 18] semper mandatum papae, aut dispensatio obligat subditos ad parendum. Nec loquor hic in casu, quod Papa aliquid praecipiat manifeste contra ius diuinum: hoc enim forte nunquam continget, nec contigit, nec esset dubium quod non esset parendum. Sed extra talem casum probatur primo, Papa non habet maiorem potestatem ad dispensandum, quam ad ferendum leges: sed si ferret legem iniquam, & iniustam, alias intolerabilem, & ualde grauem, subditi non tenerentur parere. ergo nec etiam si dispensatio sit huiusmodi. Antecedens patet, Quia, sicut S. Tho. optime 12. q. 96. arti. 4.{ S. Tho. } lex non obligat subditos in foro conscientiae nisi sit iusta: ad hoc autem quod sit iusta, requiruntur tria, primum potestas in ferente, deinde finis, scilicet propter bonum commune, postremo forma, ut secundum aequalitatem proportionis imponat subditis leges non onerosas. Et econtrario sunt iniuste, uel ubi deest authoritas, uel cum preses imponit onera subditis non pertinentia ad utilitatem communem, sed magis pro propria commoditate, uel cupiditate, uel gloria, uel etiam aliorum priuatorum, uel etiam ex forma, cum inaequaliter onera dispensantur, etiam si ordinentur ad bonum commune, uel etiam si facit contra ius diuinum. Et ex quacunque causa lex sit iniusta, non obligat, inquit sanct. Tho. in foro conscientiae, nisi forte propter scandalum uitandum. Quia, sicut Augusti. in libr. de libero arbitrio ait, lex esse non uidetur, quae iusta non fuerit. ergo si Papa legem aliquam iniustam faceret ex aliqua praedictarum causarum, non tenerentur subditi parere. ergo nec si dispensatio esset iniusta ex aliqua tali causa: quia non potest magis grauare subditos per dispensationem, quam per leges. Et quod non solum intelligat sanctus Thomas, quando leges sunt contra ius diuinum, patet illic, quia quatuor causas ponit, unde potest esse iniusta: & quarta est, si sit contra ius diuinum, & tamen undecunque sit iniusta, generaliter dicitur quod non obligat. Et confirmatur, Quia lex ciuilis iniusta non obligat, ergo nec ecclesiastica. Antecedens patet, quia potestas principum est a republica, quae non dedit eis potestatem ad grauandum subditos, sed conseruandum. Consequentia autem probatur, quia certe absurdum esset dicere, quod habet maiorem papa authoritatem ad nocendum & grauandum subditos, quam secularis potestas, cum illi sit solum data potestas ad pascendum. S. Thom. absolute loquitur de omni lege humana iniusta uniuersaliter sine distinctione: nec hoc potest esse dubium, quin quantum ad hoc idem sit iudicium de potestate ecclesiastica & ciuili, nec prorsus habet maiorem authoritatem in spiritualibus, quam rex in temporalibus: utraque enim potestas est a Deo, Rom. 13. cap. Et confirmatur ex illo prouerb. 8. "Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt". Ex quo patet, quod non habet a Deo potestatem decernendi iniusta. Secundo arguitur, Sententia in iusta a quocunque sit data, non obligat, ergo nec lex. Antecedens pro nunc supponitur ex consensu omnium doctorum, Quod si sit iniusta secundum se, id est, non solum in forma procedendi, id est, quia non tribuit unicuique quod suum est, siue iudex faciat ex malicia, siue ex falsa praesumptione, non obligat partes. Et certum est, quod si papa ferret sententiam contra innocentem de pecunia uel alia re, siue faceret certa scientia, siue ex falsa praesumptione: talis sententia non obligat. Et consequentia uidetur nota: quare enim potius obligaret lex iniusta, quam sententia, cum lex plus noceat? Tertio, lex iniusta episcopi non obligat, ergo nec pape. Antecedens est notum, & concessum ab omnibus. Et consequentia uidetur nota, quia non habet maiorem authoritatem papa ad inferendum iniuriam, quam episcopus. circa ea enim quae sunt sui officii & in proprios subditos non minus potest, quam papa. Quarto arguitur, deducendo ad manifestissima inconuenientia. Quis enim diceret, quod si papa sine rationabili causa conderet legem, quod Christiani loco decimarum soluerent quintam, aut quartam partem fructuum: quod obligarentur Christiani illa lege? Vel si arrogaret sibi sic annata episcopatuum, ita etiam medietatem omnium fructuum ecclesiasticorum, uel alias peiores leges faceret: in his enim agitur de iactura temporali: peior autem esset iactura spiritualis. Nec sufficit respondere, quod papa non facit huiusmodi: hoc enim est loqui de facto, de quo non disputatur. Sed quid iuris si faceret? Ego pro certo habeo, quod omnes leges iniustae, etiam papae, non obligant in foro conscientiae. Quod si ita est, quare dispensationes iniustae & in grauamen aliorum obligabunt? Item potestas papae est ad edificandum, non dissipandum. Sed huiusmodi dispensationes sunt ad dissipandum, non ad aedificandum: ergo non sunt recipiendae. Item doctores dicunt, quod in concernentibus uniuersalem statum ecclesiae, non potest papa disponere contra statutum concilii generalis, ut in c. literas. de restit. spolia. & notat Abbas in dicto c. significasti. & Innocen. in c. quanto de consue. & maxime ubi ecclesia declararet. ergo in tali casu subditi non tenentur parere, etiamsi solum ageret contra ius positiuum. Et omnia haec confirmantur, Quia papa non est dominus ecclesiae, nec bonorum eius. hoc enim est generaliter omnibus praelatis prohibitum, Luc. 22.{ Luc. 22. } Reges gentium dominantur eorum, uos autem non sic. Et Matth. 20.{ Matt. 20. } & Marc. 10.{ Marc. 10. } & 1. Petri. 5.{ 1. Pet. 5. } Non dominantes in clerum, sed forma facti gregis. Et Paul. 1. ad Corin. 4.{ 1. Corin. 4. } Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei. Ergo non potest disponere pro arbitrio, sed secundum quod est expediens ecclesiae.