¶ Vicesimasecunda propositio, Facta[art. 23] tali declaratione, & decreto concilii, si papa contrarium mandaret, possent uel episcopi, uel concilium prouinciale per se resistere tali mandato, uel etiam implorare principes, ut authoritate eorum resisterent summo Pontifici, impediendo executionem mandatorum eius. In ista conclusione erat tota difficultas, & propter quam tota disputatio est exorta. Haec conclusio primo tenendo, quod concilium est supra papam, non indiget noua probatione: & ita tenentes illam partem, non reuocarent in dubium. sed quia, ut supra diximus, hic procedimus secundum utranque opinionem, simpliciter probatur conclusio. Et primum quod mihi fecit animum tenendi hanc sententiam, fuit, quod doctores egregii, & aliter magni defensores authoritatis pontificiae, etiam in ordine ad concilium tenent expresse hanc sententiam, ut Caiet.{ Caieta. } in ipso opere, in quo tenet superioritatem papae supra concilium, c. 27. dicit post alia, Resistendum est ergo etiam in faciem papae publice dilaniantis ecclesiam: uerbi gratia, quia non uult dare beneficia ecclesiastica, nisi pro pecunia, aut commutatione officii, & cum omni obedientia & reuerentia neganda est iis, qui emerunt possessionem talium beneficiorum. Et Syluest. in uerbo, papa. §. 4.{ Syluest. } Quid autem, inquit, faciendum est quando papa suis moribus ecclesiam destruit? & §. 15. dicit, quod si papa sine causa uellet abrogare ius positiuum: respondet, peccaret quidem, nec esset permittendum nec ei obediendum in malis, sed resistendum per honestam reprehensionem. Vnde si uellet totum thesaurum ecclesiae aut patrimonium Petri dare parentibus, uel eius ecclesiam destruere, uel huiusmodi, non esset permittendum, sed resistendum. Et ratio est, Quia in destruendo nihil potest, & si de destructione constat, potest resisti. Ex istis omnibus habetur, quod ubi mandata uel facta papae essent in destructionem ecclesie, potest resisti, & impedire executionem mandatorum. ergo si iam constet ex determinatione concilii, quod huiusmodi dispensationes sint in destructionem ecclesiae, poterunt gubernatores ipsius ecclesiae, & principes resistere in his. Secundo probatur, Quia uim ui repellere licet iure naturali. Sed papa infert uim huiusmodi mandatis & dispensationibus, quia facit iniuriam, ut supra probatum est: ergo licitum est resistere illi. Vnde, ut dicit Caietanus, omnia ista loquimur, non quod aliquis posset esse iudex papae, nec authoritatem habeat in illum, sed per modum defensionis: cuilibet enim est ius ad resistendum iniuriae, & impediendum, defendendúmque. Sequitur corollarium, Quod non solum liceret non parere talibus mandatis, sed etiam facto & ui, si opus esset, resistere illis, & impedire armis executionem illorum mandatorum, & maxime intercedente publica authoritate, ut principis, & comprehendere, & punire executores talium mandatorum, semper tamen seruato moderamine inculpatae tutelae, non excedendo reuerentiam, nec negando aliquo pacto authoritatem illius, sed solum allegando, quod hoc est iniustum, & in detrimentum ecclesie. Et confirmatur totum hoc. Quia profecto tyrannicum est dicere, quod summus pontifex habeat maiorem authoritatem ad gubernandum ecclesiam, quam rex ad gubernandam ciuitatem, & rempublicam temporalem: & si rex faceret graues iniurias, posset ei resisti, non solum uiribus & iure, sed etiam facto: ergo etiam possumus papae. & hoc de ista conclusione.