¶ Et ut certo ordine ac more theologorum procedamus, sit prima propositio. In* hoc genere decretorum aut canonum Papa nihil potest immutare dispensando, & multo minus abrogando. Conclusio est omnium theologorum absque controuersia, quidquid Canonistæ disputent. Et ponit eam sanct. Tho.{ S. Tho. } in multis locis, ut in quotlibeto ubi suprà, & in primo sentent. d. 47. & in 3. senten. d. 37. uide uerba eius 1. 2. q. 97. ar. 4. ad tertium. & q. 100. artic. 8. & potest breuiter probari, quia ius naturale est immutabile, & ut habetur in decretis d. 5. cap. 1. naturale ius semper permanet. & Esa. 24.{ Esa. 24. } contra eos qui temere tentauerũt immutare ius naturale, dicit ꝙ transgressi sunt leges, mutauerunt ius, dissipauerũt fœdus sempiternum, &c. Sed ius diuinum & positiuum habent eãdem uim, sicut naturale, quia ius naturale nõ habet uim, nisi quia latum est authoritate diuina: aliâs non esset obligatoriũ, quidquid dicat Gregorius: cùm obligatio esse non possit nisi à superiori: ergo simpliciter in iure diuino non cadit dispensatio humana.