ΒΆ Ad primum argumentum communis schola theologorum in 4. distinctio. 27. negat maiorem, scilicet quod Papa possit dispensare: sed in contrarium sunt multi doctores canonistarum in d. c.. ex publico. & cum illis Cardinalis Caietanus{ Caietanus. } in particulari opusculo super hoc: & nostris temporibus dicitur factum a Clemente 7. sed nihil refert quam opinionem teneamus, & canonistarum, consequenter oportet dicere, quod insolubilitas matrimonii ante consummationem non est de iure diuino: & illa uerba Saluatoris intelliguntur & exponuntur de matrimonio iam consummato: quamuis aliter posset responderi, ut dicemus in solutione ad quartum. Si uero opinionem theologorum teneamus, quae probabilior uidetur, quia alias partes per se possent dirimere matrimonium, & matrimonium sequens teneret, & infideles [infidelitas], &c. tunc ad rationem de ingressu religionis dicimus, quod est de iure diuino, quod professio dirimit matrimonium, quod ius diuinum constat ex authoritate Dei, & & non ecclesiae. Votum autem solenne est de iure positiuo quantum ad determinationem & modum, puta qua aetate, & quo ordine, quo tempore, &c. Sed non quantum ad substantiam suam. Ad secundum argumentum aliqui, ut archiepiscopus Floren. 3. q. titulo. 1. cap. 14.{ Archiepiscopus Floren. } & Palud. in 4. d. 40.{ Palud. } uidetur tenere, quod in omnibus gradibus prohibitis in Leuitico papa non possit dispensare. & Hoc reputat Syluest.{ Syluester. } probabilius. Sed oppositum uidetur probabilius, ut tenet Caieta 22. q. 154. arg. 9.{ Caietanus } & determinatum fuit Romae in his diebus in causa regis Anglie. & ideo hanc opinionem tenendo, respondetur ad argumenta, quod praecepta ueteris legis, quae non sunt de iure naturali, omnia cessauerunt, nec habent obligationem plus praecepta iudicialia, quam caeremonialia, ut omnes doctores tenent, & necessarium est tenendum: quod Paulus ita determinat ad Hebre. 7.{ Hebr. 7. } Translato enim sacerdotio, necesse & ut translatio Legis fiat, ut habetur in cap. translato de constitutionibus. & S. Tho. in 12. q. 103. ar. 3. probat enim Paulus, quod sacerdotium Christi est aliud a sacerdotio ueteris legis, & per consequens quod lex uetus expirauit: & idem probat ad Hebrae. 8. per hoc quod Dominus uocat testamentum nouum: ex quo arguit Paulus, quod antiquum testamentum interiit. Dico ergo, quod aliqui gradus prohibiti in Leuitico, non sunt de iure naturali. Imo Caietanus tenet, quod nullus praeter primum in linea recta. Ad tertium, proponitur quod multi tenent, quod papa non potest dispensare in uotis. Quia dispensatio, ut supra diximus, est relaxatio iuris, obligatio aut uoti: certum est nunc de iure positiuo: ergo dispensatio uoti est relaxatio iuris diuini: quod uidetur durum. Vnde dicunt, quod nunquam potest dispensare in uoto, nisi uel uotum ipsum fiat, aut sit illicitum & inutile, aut maioris boni impedimentum: hoc autem non est relaxare ius diuinum, sed interpretari, quod non est proprie dispensare. In illis enim casibus re uera tale uotum non est obligatorium iure diuino. imo si constat, quilibet potest proprio arbitrio non implere uotum. Et huiusmodi sententiae uidetur fuisse S. Thom. in. 22. q. 88. artic. 10. ad tertium{ S. Thom. }, ubi diserte determinat, quod non cadit dispensatio in uoto, nisi quia est simpliciter malum, aut inutile, aut maioris boni impedimentum. Imo hoc dicit esse proprie dispensatio. Et utinam haec opinio non sit uera. In contrarium est communis opinio, scilicet quod potest etiam tollere obligationem. Et probatur, Irritatio uoti est de iure positiuo, & non diuino: & certum est quod ius positiuum dat licentiam parentibus usque ad certam aetatem: & tamen irritatio non interpretatur, sed tollit obligationem uoti. Et tunc ad argumentum respondent aliqui, quod duplex est ius diuinum, quoddam absolutum & independens, quod non supponit actum humanum, ut praeceptum de baptismo, de eucharistia, quo omnes obligantur, nec eius obligatio pendet ex humano actu, aut iudicio. Aliud est dependens ex humano actu, quod scilicet non obligat nisi mediante actu humano. nullum enim ius diuinum obligat ad ingrediendum religionem, sed si quis promittat eam, obligatur iure diuino implere promissum. Ex qua distinctione respondeo ad argumentum, quod in iure diuino non dependenti non potest papa dispensare, sed bene in iure diuino dependenti. quia habet potestatem tollendi id quod hominis potestati inditum est. Probabilis est iste modus respondendi, sed qui possit tamen impugnari. Melius tamen uidetur respondere ut respondet S. Thom. in 22. q. 88. artic. 10. ad secundum, ubi sic arguit. In iis, quae sunt in lege naturae, & in praeceptis dominicis non potest per hominem dispensari, & praecipue in praeceptis primae tabulae. Sed implere uotum est de lege naturae, & lege diuina, ut supra probatum est. ergo in uoto dispensari non potest. Respondetur quod sicut de iure naturae tenetur implere praeceptum & uotum, ita & ex iisdem tenetur obedire superioris legi & mandato. Et tamen cum dispensatur in aliqua lege humana, non fit ut legi non obediatur, quod est contra legem naturae & mandatum diuinum: sed fit, ut quod erat lex, non sit lex in hoc casu: ita etiam authoritate superioris dispensantis fit ut hoc quod continebatur sub uoto, non contineatur in quantum determinatur in hoc casu hoc non esse congruam materiam uoti. Et ideo prelatus sic dispensans, non dispensat in praecepto iuris naturalis, sed determinat id quod cadebat sub obligatione deliberationis humanae: quod non potuit omnia aspicere, iam non cadat. unde patet, quod S. Tho. facit idem iudicium de uoto et de lege humana, ita ut talis obligatio sit quasi peculiari legi quod iste obligetur: & ita dispensatio in uoto est dispensatio in actu humano. Itaque uidetur quod duplex sit obligatio, diuina & humana. Humana etiam est duplex, ex lege, & ex uoto. Aliter potest dici, quod in uoto non sit nisi promissio quaedam. Idem uidetur dicendum de hac promissione, & de aliis. qui enim promisit aliquid, tenetur seruare promissum de iure naturali, ut S. Tho. dicit in 22. q. 88. ar. 3. ad 1. in promissione autem humana potest ille, cuius interest, remittere & liberare promittentem a redditione promissi. hoc autem non est abrogare, uel dispensare in lege diuina, & per consequens nec si superior in hoc dispensat, est dispensare in lege diuina, & si Deus ipse remitteret uotum, non esset dispensatio in lege diuina de impletione uoti. Ita ergo quia papa habet uices Dei, potest remittere debitum ex rationali causa, nec ex hoc dispensat in lege diuina. Confirmatur, Episcopus potest dispensare in uoto, ut certum est, & sic dato, quod disputetur de Papa, non dubitatur quando episcopus non possit dispensare in lege diuina. Et sic propter dispensationem uoti non oportet dicere, quod Papa possit dispensare in lege diuina. Ad quartum breuiter & faciliter respondetur, quod in scriptura sacra sunt aliqua praecepta & mandata iuris diuini, idest authoritate diuina lata, quamuis promulgata ab Apostolis, sicut de extrema unctione dicunt doctores, quod est sacramentum iuris diuini, sed promulgatum Iacobi 5. Et Apostolus 1. ad Corinth. 7.{ 1. Corin. 7. } Iis qui matrimonio sunt iuncti, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere. Alia sunt statuta ab Apostolis ipsis, ut Paulus ubi supra, Nam ceteris dico ego, non Dominus, si quis habet uxorem infidelem [infidelitas], & hec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et non est dubitandum, quod Apostoli multa disposuerant sua authoritate, sicut nunc pontifices faciunt. Et Pau. 1. ad Corinth. 11.{ 1. Corin. 11. } Cum uenero, caetera disponam. Et in his cum par in parem non habeat imperium, non est dubitandum quin successores Apostolorum habeant authoritatem dispensandi huiusmodi, ut sunt statuta de bigamis, homicidio, & de utroque. Patet primo, Quia irregularitas illorum non est de iure naturali absolute, ut constat: in noua autem lege non sunt praecepta negatiua, aut prohibitiua, nisi iuris naturalis, ut docet S. Tho. 12. q. 108. art. 1. & ideo dicitur lex libertatis Iacobi 1. & 2. & irregularitas homicidii tollitur per baptismum. d. 5. capit. si qui per baptismum. secundum Innocentium, Gofredum, & Gullielmum, & omnes theologos, in 4. d. quod si esset de iure naturali aut diuino, tolli non posset. Et propterea si homicida, aut bigamus ordinaretur etiam absque dispensatione, manet ordinatus, & recipit characterem, ut Doctores determinant in 4. Sed illa irregularitas non est de iure diuino, alias non teneret factum. sic si mulier ordinaretur, non teneret ordinatio, nec ualeret. & sic papa potest dispensare, cum sit de iure positiuo. Confirmatur, Illa quae constituta sunt ab Apostolis, non sunt de iure diuino: quod etiam in concilio Apostolorum Actuum 15. dicitur, Visum est Spiritui sancto & nobis, nihil ultra imponere uobis quam haec necessaria, ut abstineatis ab immolatis simulachrorum & sanguine, & suffocato. Iam nulla est: non potuisset autem cessare si fuissent de iure diuino: ergo. Ad quintum respondetur, quod uerum est, quod Papa est uicarius & legatus Christi. & nego consequentiam: non ergo infertur, Est uicarius Christi, ergo potest quicquid potest Christus: nec unquam aliquis tribuit hanc licentiam papae. & ad probationem respondetur, quod econtrario uicarius non habet quod non prohibetur, sed solum quod conceditur. Christus autem non concessit solutionem aut relaxationem mandatorum suorum, sed solum ministeriorum dispensationem illorum, ut ait Apostolus 1. ad Corin. 3.{ 1. Cor. 3. } Quid igitur est Apollo, quid uero Paulus? ministri eius, cui creditis. & capitu. 4.{ 1. Corin. 4. } Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, & dispensatores, &c. & officium Apostolorum Paulus semper uocat ministerium, & 2. ad Corinth. 6.{ 2. Cor. 6. } In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros. certe si quis mandata eius relaxaret, non se haberet sicut dei minister, sed sic aequalis, aut superior. Item permissum est Pontifici remittere peccata, non autem relaxatio mandatorum contra praecepta. Et 1. ad Corin. 3.{ 1. Corinth. 3. } Fundamentum aliud nemo ponere potest, praeter id, quod positum est Iesus Christus, id est fides & lex. Illud oportet, ut maneat immutatum, & illibatum, praelati autem possunt aedificare, aurum, argentum, lapides pretiosos. Et tunc diceretur recte, Obedire oportet plus Deo quam hominibus. Item, Nunquam fuit talis authoritas dispensandi in minimo praecepto caeremoniali, tamen erant pontifices gubernatores ecclesiae: & ad hoc facit illud, Vnum iota, aut unus apex non praeteribunt a lege, donec omnia fiant. Item ratione, Quia dispensatio in lege spectat solum ad legislatorem, uel cui specialiter commiserit. sanctus Tho. 12. q. 97. ar. 10. ad tertium. manet ergo conclusio tanquam certa & firma, &c. quod in primo genere praeceptorum concilii, scilicet quae sunt iuris diuini, Papa non potest dispensare. & totum confirmatur ex. c. contra. 25. q. 1. ubi Zozinus papa dicit, Contra statuta sanctorum Patrum condere aliquid aut immutare nec huius quidem sedis potest authoritas. Idem habetur in capitulo, cum ad monasterium. de statu monachorum.