¶ Vndecima propositio, Videtur
11
* quòd in tali determinatione cõciliumconcilium errare non possit. Probatur, quia est de iis, quæ spectant ad mores uniuersales ecclesiæ, ergo non potest errare in huiusmodi determinatione, & statuto. ¶ Duodecima propositio, Facta
12
* tali determinatione, nunquam liceret papæ dispẽsaredispensare in tali lege, & peccaret mortaliter, dispensando ex quacũquequacumque causa. Probatur, Quia si cõciliũconcilium determinasset, quòd dispensatio est perniciosa per decimãdecimam propositionẽpropositionem, & non potest errare per undecimãundecimam ergo ita est, quod est perniciosa dispensatio, ergo est illicita. ItẽItem si papa dispẽsatdispensat sine rationabili causa, peccat, ut in septima propositione dictum est: sed nulla potest esse rationabilis causa dispensandi contra mãdatummandatum concilii generalis. Ergo malè faceret dispensando: quia grauius est & melius, obseruare sententiam concilii, quod errare non potest, quàm obseruare, uel capere causas, uel casus particulares. Item si concilium determinat, quòd dispensatio in tali lege est perniciosa toti ecclesiæ, hoc maximè esset, quando | talis dispensatio uergeret in detrimentum, non solùm legis humanæ, sed etiam iuris diuini: quia (ut dictum est) ius diuinum seruari non potest sine legibus humanis. Et si concilium deberet facere aliquod tale statutum, in quo nunquam esset dispensatio: ideo esset, quia ex talibus dispensationibus sequeretur quòd aut pernicies, aut periculum esset contra ius diuinum. non enim deberet esse pro decimis, aut bonis ecclesiasticis, sed pro maioribus rebus. Vt si ex dispensatione puerorum sequeretur mala administratio in ecclesia, & ex consequenti uitiosa administratio sacramentorum, morum corruptela, & nullum bonum ex tali administratione posset nasci: merito concilium determinaret, ut nunquam fieret dispensatio in illa lege. Et tunc arguitur sic, Papa non potest dispensare in iure diuino, ut dictum est suprà in 1. propositione. ergo si aliqua lex humana est necessaria ad obseruationem iuris diuini, non poterit papa dispensare licite in illa. Sed tota difficultas est, quia licet dispensatio temeraria, & uulgata, & irrationabilis possit esse perniciosa, tamen dispẽsatiodispensatio particularis ex rationabili causa & raro, non esset perniciosa priuata, ut cum isto puero uel iuuene optimæ indolis, & morum optimorum, erudito & nobili, & qui re uera plus proderit quàm quicunque alius, dispensetur | quòd fiat episcopus. ergo cõciliumconcilium non potest determinare, quod uulgariter omnis talis dispensatio in tali lege est perniciosa, sed temeraria, & passim facta: & per consequens non potest prohibere summum Pontificem ne in aliquo casu emergenti possit dispensare. RespõdeoRespondeo ad hoc dubium. Primò, quòd leges non respiciũtrespiciunt casus particulares: sed ad hoc quòd lex uniuersaliter feratur, satis est quod quasi semper sit expediens, uel ut plurimum. Exempla sunt clara, si per se consideremus aliquo modo expedire, ut uir relinqueret uxorem, & aliam duceret, uel quia sterilis, uel quia intolerabilis, uel quia malis moribus inficit fortasse maritum: sed quia ut iam plurimum expedit, ideo lata est uulgariter lex, ne aliquis dimittat uxorem, etiãetiam si fuerit hæretica, & conaretur maritum subuertere, uel in quocunque alio casu. Idem de pluralitate uxorum etiam pro pace, imò conuersione totius regni. Item nullũnullum inconueniens uidetur aliquando sequi ex concubitu fornicario, si per se cõsidereturconsideretur. Ratio enim quare est malus, & prohibitus, est, quia est cõtracontra bonum prolis, ut nasceret̃nasceretur sine certo patre, & per cõsequensconsequens malè educaretur. Hoc autem cessare potest in casu ubi mulier est sterilis, & iam ætatis prouectæ: & tamen uniuersaliter est prohibita fornicatio, cum quibusuis circunstantiis, quia in prolibus sequeretur mala educatio, & | procreatio prolis. Ita profecto legislatores humani possunt habere rationem & respectum ad illud, quod penè semper accidit, etiam si aliquando deficiat, & ferre leges uniuersaliter etiam in quocunque casu: & si non esset lata lex de insolubilitate matrimonii à Deo, ecclesia posset condere illam legem ita uniuersalem, sicut fecit ipse Deus. & indispensabilem in quocunque casu: quia si nunc lata à Deo ita uniuersalis est rationabilis, & utilis, etiam esset talis lata à concilio, uel papa. Nil enim facit à quo sit lata lex ad hoc, quòd sit rationabilis: nec Deus faceret leges ita indispensabiles, nisi ita expediret. disponit enim omnia suauiter. Sapientiæ 9.
Sapien. 9.
& ut conuenit rebus. Et in legibus humanis prohibetur uniuersaliter aliquid omnibus uti, tamen ratio legis non inuenitur in omnibus. Verbi gratia, Prohibetur ne nocturno tempore aliquis armatus incedat: certè ratio legis est, quia illo tempore solent insidiæ fieri, & cædes, & est maior licentia peccandi. Si quis autem certus, quòd nihil mali facturus est ex hoc, sed ex aliqua alia occasione portat arma illo tempore, est reus legis, & peccat contra legem, & meritò punit̃punitur: & si esset lata excõmunicatioexcommunicatio, incurreret sentẽtiamsententiam, quia propter pericula frequẽterfrequenter accidẽtiaaccidentia rationabiliter fuit facta ꝓhibitioprohibitio in omnibus. | si ergo licet aliquando aliquis iunior rationabiliter possit assumi in episcopum: tamen quia hoc esset rarò, & contrarium plurimùm contingit, posset concilium ordinare, quòd cùm nullo dispensaretur: & hoc est profectò uerum, etiam si nulla ratio esset, optimè faceret. Sed propter hoc est notandum, quòd non solum oportet expectare in condendis legibus quid boni sequatur ex casibus particularibus, & ex obseruatione legis, uel quid mali in his casibus singulis in transgressione illius, sed quid sequatur, si tollatur talis lex uniuersaliter. Verbi gratia, si consideremus quid mali sequatur ex ista fornicatione aut illa, non uidetur quòd sequatur magnum inconueniens, & si aliquod, posset etiam facilè adhiberi remedium: sed si consideremus quid mali sequeretur, si tollatur illa prohibitio, intelligeremus quàm necessaria est illa lex. Si enim liceret fornicari, non solùm sequitur praua educatio prolis, sed etiam quòd non sit procreatio liberorum, & periret genus humanum. si enim hoc liceret, multi non ducerent uxores, & mallent uti libertate: & per consequens cùm ex huiusmodi uago concubitu non multiplicarentur liberi, sed rarò eueniant, sequitur defectus & inopia filiorũfiliorum in republica, sequitur quod non sint familiæ, & per consequens auitates, nec respublicæ, & multa alia inconuenientia. Idem pa|tebit de insolubilitate matrimonii. Non enim oportet respicere ad hoc quid mali sequatur, si Petrus uxorem suam reliquerit, sed oportet uidere quid mali sequatur, si passim liceat dimittere uxores. Cùm enim inter coniuges sæpe incidat iurgia, & capiat eos inuicem satietas, rara essent matrimonia firma. Et cum relicta ab uno non reciperetur ab alio, esset magnum periculum incontinentiæ, & primùm esset in magnam iacturam & detrimentum liberorum, qui relinquerentur aut sine matre apud nouercam, aut sine patre apud matrem, & multa alia mala: unde iustissimè est adẽptaadempta illa facultas. Ita in legibꝰlegibus ecclesiasticis non oportet cõsiderareconsiderare quid boni, aut quid mali sequatur, si iste iuuenis fiat episcopus, uel si quis emat hoc beneficium, quia non uidetur magnũmagnum malũmalum: sed oportet considerare quid se queret̃queretur, si hoc passim liceret fieri siue per dispẽsationẽdispensationem, siue alia quacunquacunque uia. sequeretur enim confusio, & pernicies rerũrerum ecclesiasticarum, & bonorum morum, ut constat. Et ideo si hoc alia ratione impediri non potest, nisi ista, ut omnino tollatur facultas dispensandi, hæc accipienda est. Præterea considerãdumconsiderandum est, quòd ratio legis pōtpotest esse rata, & determinata, ꝗaquia est in cõmunicommuni, & uniuersali. Sed ratio legitima dispensandi in lege non pōtpotest esse determinata, quia est ex singularibus cõiecturisconiecturis, & circũstãtiiscircumstantiis, de | quibus non potest haberi scientia, nec certitudo, ut Philosophus dicit: quia uariãturuariantur in infinitũinfinitum. & ideo oportet si dispensandũdispensandum est, quod relinquatur arbitrio humano, quãdoquando, et quomodo: & cùm sint tot rerũrerum uarietates, sæpe proponuntur circunstantiæ, quæ licet non sint sufficientes, sunt apparentes, uel uerisimiles, & per consequens trahunt hominem ad dispensandum frequenter in lege: cuius tamen obseruatio est necessaria, & sic defraudatur intentio legis. Et præterea est magna improbitas hominum, qui nitũturnituntur in uetitũuetitum semper, cupiũtquecupiuntque negata, et qui cõcupiscũtconcupiscunt, ꝗaquia lex dicit, Non cõcupiscesconcupisces. Et prælati, etiãetiam summus Pontifex errare potest in huiusmodi dispẽsationibꝰdispensationibus, ut in sexta propositione dictũdictum est, & sunt infirmi ad resistendũresistendum ambitioni importunitatibus. Ideo si maneat licẽtialicentia dispẽsandidispensandi in legibꝰlegibus pro suo arbitrio, periculũpericulum est manifestũmanifestum, ne dispẽsatiõesdispensationes fiãtfiant sæpius irrationabiliter, quàm cum causa rationabili, cum magno detrimẽtodetrimento ecclesię. ergo si aliud remediũremedium adhiberi non potest, quàm hoc, hoc accipiẽdũaccipiendum est. Præterea cõsiderãdumconsiderandum est, quod in moralibus non oportet multùm considerare quid possit fieri, sed quid in rerũrerum statu & natura inueniatur, & cõtingatcontingat, & potiùs experientia tot annorum, quàm argumẽtationibusargumentationibus stãdumstandum est. Possent iudices esse fortes uiri, ac ita iusti, ut nullis muneribus corrumperẽ| p. 255turcorrumperentur, aut retraherentur à iustitia: sed quia usu & experientia compertum est, quòd iudices accipientes munera, non rectè solent iudicare, ideo generaliter prohibitũprohibitum est munera accipere. Ita in proposito nos bene possumꝰpossumus philosophari & imaginari, quod summi pontifices possent esse sapiẽtissimisapientissimi, & sanctissimi uiri, & quod nunquam dispensabũtdispensabunt sine legitima causa: sed clamat experiẽtiaexperientia in cōtrariũcontrarium: & uidemus, quod nullus quærit dispẽsationẽdispensationem, quin obtineat. ergo desperandũdesperandum est, quod si relinquãturrelinquantur dispẽsationesdispensationes arbitrio humano, quòd solũsolum fient ex legitima causa. Et quãuisquamuis sint multi summi pontifices sapientes & sancti, unus potest omnia perdere & maximè quia summus Pontifex non potest examinare omnes causas obrutus grauissimis occupationibus spiritualibus, & tẽporalibustemporalibus, & necesse habet mãdaremandare aliis curãcuram, à quibus sæpe falli potest, etiãetiam si fuerit B. GregoriꝰGregorius. Et præterea dicit Arist. 1. RhetoricorũRhetoricorum,
Aristot.
& S. Tho. 22. q. 95. ar. 1. ad secũdũsecundum.
S. Thom.
quod omnia quæ possunt, debẽtdebent lege determinari, et disponi, et quàm paucissima relinqui arbitrio iudicis. Cuius pręcepti multas ponit ratiõesrationes: sed potissima est, quia legislator fert leges in uniuersali, & de futuris, nec tũctunc innitit̃innititur aut gratia amicorũamicorum, aut improbitate hominũhominum, aut prece, aut pretio, sed solũsolum habet in cõcilioconcilio bonũbonum reipublicæ, cui oẽsomnes fauent. sed in casibus particularibus cõcurrũtconcurrunt multa quæ | possunt hominem ab æquo, & bono auertere. Et ideo multo liberior est ad ferẽdasferendas leges, quàm tot iudices. ItẽItem leges ponuntur ex magna cõsiderationeconsideratione, in particulari autem non uacat ita considerare. Ita est in proposito, leges ecclesię feruntur cum assensu omnium, & à nemine impugnantur, aut contradicuntur, & sic sunt optimæ. Sed in dispensationibus concurrunt multa, quæ inducere possunt ad non rectè dispensandũdispensandum: & ideo optimum esset rescindere occasiones. Et adhuc ita loquimur, quasi cum magna difficultate fiant dispensationes, & oporteat adhibere magnas machinas ad extorquendam unam dispensationem, & non sint Romæ expectantes, an quis uelit petere dispẽsationẽdispensationem omniũomnium, quæ legibus sancita sunt. Sed dicet aliquis, Videmus semper in literis apostolicis dispensationum, quòd semper profertur causa iusta dispensationis: ergo si ita sit, quid opus est ista noua cautela? Respondetur, Ego nullam dispensationem in particulari cõdemnocondemno, nec meum est, non iudico alienum seruum. Fortasse ita est ut dicitur. Sed uideo duo. Primum, quòd in fine anni sunt tot dispensationes factæ, quòd nescio an sint tot, qui legem seruent. Secundo uideo, quòd omnes, qui petunt, afferunt dispensationes, quos omnes mirũmirum est habere legitimas causas, ut cum eis dispensetur in impedimentis matrimonii, | ætatis ad ordines, & irregularitates, & pluralitates beneficiorum. Itaque omnibus pensatis, uideretur certè conducibile, ut hac ratione quis iret obuiam huic dispensationi legũlegum optimarum, ut prohiberetur dispensatio absolutè. Quòd si omnino uideatur durum, & necessarium esse, ut omnis lex habeat aliquam exceptionem, nec aliqua lex humana sit omnino indispensabilis, hoc statuat̃statuatur lege, in quo casu possit papa dispensare, & terminet̃terminetur in tali, & in tali, & non aliâs, & sic poterit fieri dispensatio sine uiolatiõeuiolatione, & dispẽsationedispensatione legis. Sed tutiùs & iustiùs uideretur, ut fieret absolutè de aliquibus legibus. Est præterea considerandum, quòd (ut dictum est) bonum commune est præferendum bono particulari, & ideo cùm lex lata sit propter bonũbonum publicum, dato quod ita esset, quòd ex illa in casu particulari sequeretur detrimentum alicuius particularis, etiam ubi aliâs esset irrationabile, tamen ferendum est propter conseruationem boni communis, nec statim oportet occurrere ad dispensationes, quia dispensando in causis iustis, aperitur ianua ad dispensationes iniustas. Circa quod optimè S. Tho. 12. q. 97. ar. 4. ad 1. & q. 100. ar. 8.
San. Tho.
dicit, quòd nunquam dispensatio est facienda cum detrimento boni communis. & 22. q. 88. articu. 12. dicit, quòd omnis dispensatio à prælato debet fieri ad honorem Dei, uel uti|litatem ecclesiæ. & 12. q. 97. articu. 4. quòd qui dispensat, non habens intentionẽintentionem ad bonum commune, infidelis est. ex quo patet, quòd in dispensationibus non est legitima causa, quæ solùm respicit priuatam utilitatem, & specialiter personæ priuatæ, sed debet potiùs habere respectũrespectum, an talis dispẽsatiodispensatio uergat in bonum commune, uel econtrario. Vnde cum aliquæ leges sint ita graues, ita necessariæ ad bonam gubernationem, & statum ecclesiæ: si tunc contingat casus, ubi dispẽsatiodispensatio uideatur irrationabilis, melius esset ut non dispẽsareturdispensaretur, etiãetiam ubi non esset dispensatio prohibita, ut præsupponimus in ista propositione 12. ExẽplumExemplum est clarum si ista lex, quòd filii clericorum non succedant parentibus in beneficiis, iudicatur esse necessaria in ecclesia: dato quòd sit aliquis talis filius ita dotatus omni uirtute, & doctrina, ut omnino expediret ut succederet patri, & nullus alius sit ita idoneus, & possit hoc fieri non solùm sine omni scandalo, sed etiam ad gratiam totius populi: melius esset, ut non dispensaretur cum tali, ut tollatur spes aliis procurandi tales dispensationes. Et demum cùm ex duobus malis minus sit eligendum, ut in decretis. 13. d. duo mala. & Aristot. libro sexto Topico. dato quòd non dispensaret in aliquibus casibus, esset malum tamen, cùm necesse sit, uel | incidere in hoc malum, uel per hanc occasionem uenire in maius malum, scilicet desolationem, & corruptionem legum necessariarum: melius est tolerare hoc primum malum, ut etiam cum aliquo detrimento nunquam dispensetur, quàm ut permissa licentia dispensandi, fiat pernicies morum & legum. Si quis obiiciat, quòd huiusmodi decretum esset omnino nouum, & nunquam simile factum in aliquo concilio œcumenico, ubi tamen fuerunt patres sapientissimi: ergo nullo modo debet præsumi hoc inceptũinceptum in nouo concilio, quod certè ut sit celeberrimum, nunquam superabit authoritatem & maiestatem illorum antiquorum patrum. Ad hoc respondetur distinguendo tempora, ut dicunt Iuristæ, & concordando iura. Tempore conciliorum antiquorum erant pontifices similes patribus cõciliorumconciliorum. quòd ad retinendum, & inuocandum ab immoderata & effusa licentia dispensandi non erat opus huiusmodi decreto: imò si bene reuoluuntur iura & historiæ apud antiquos patres, non præsumebãtpræsumebant pontifices decreta cõciliorumconciliorum ita faciliter & passim dispẽsaredispensare, sed tanquãtanquam oracula diuina obseruabãtobseruabant: nec iam non ita temere, sed fortasse nec semel dispensabant contra statuta conciliorum, maximè circa leges graues, & paulatim ad hanc intemperan|tiam dispensationum deuentum est, & ad hũchunc talem statum, ubi nec mala nostra, nec remedia pati possumus, & ideo necesse est aliam rationem excogitare ad conseruandas leges. Da mihi Clementes, Linos, Syluestros, & omnia permittam arbitrio eorum. Sed ut nihil grauius dicatur in recentiores Pontifices, certè multis partibus sunt priscis illis inferiores. Et hoc de 12. propositione.
Loading...