¶ Decimatertia propositio,
13
* Tale decretũdecretum non deberet apponi in multis legibus, sed solũsolum in paucis, hisq́ue grauissimis, & ualde necessariis. Hęc patet: primo, quia cùm papa sit pastor uniuersalis, non debet limitari eius authoritas sine urgenti necessitate, aliâs fieret ei iniuria. Item si hoc extenderetur ad multas leges, hoc iterũiterum posset uergere in impedimentum administrationis Ecclesiæ, quia dispensationes aliquando sunt necessarię, ut dictum est. Item esset occasio, ut sub illo prætextu papa cõtemnereturcontemneretur tãquamtanquam haberet manus ligatas, & sumerent licentiam aliqui ad rebellandum contra eum. Et tandẽtandem hoc non debet fieri, nisi solùm in aliqua lege ita necessaria, ut ex eius dispẽsationedispensatione immineret magna pernicies ecclesiæ. Sed restat magnũmagnum dubium, facto
14
* tali decreto, utrũutrum si illo non obstante papa dispensaret, teneret factum, dato quòd malè faceret.
Loading...