¶ Decimanona propositio, Papa
20
* non deberet ægre ferre, sed potius gaudere quod fieret aliquod tale decretũdecretum. Probatur hęc propositio, Si iustũiustum est & expediens, ut suprà probatũprobatum est, quòd papa debeat procurare omne cõmodũcommodum ecclesiæ: ergo de hoc debet gaudere. ItẽItem quia in hoc nullo modo lædit̃læditur authoritas illius. Non enim prohibetur talis dispẽsatiodispensatio inferiori, nec quod non liceret ei dispẽsaredispensare, uel non posset: nec est propter defectum authoritatis, quam habet amplissimam, & à nullo limitabilem, sed propter materiam ipsam, quæ non recipit dispensationẽdispensationem sine magno malo ecclesiæ. Sicut qui negat eum posse dispensare in uoto solenni, nec etiam in aliis uotis sine rationabili causa, nihil derogat authoritati ipsius: sicut nec authoritati diuinæ, qui negat posse creari infinitũinfinitum, aut posse mentiri, & similia. Item si concilium retineret | sibi authoritatem dispensandi, & negaret papæ, posset meritò conqueri: sed nec ita est faciendum, sed absolutè, quòd à quocunque non fiat dispensatio. Item, quia, ut dicunt iuristæ, exceptio: firmat regulam in contrarium, & sicut dum excipiuntur paucissimi casus, sit regula, quòd in omnibus aliis pareatur papę. Item hac ratione uitant improbitates, & molestias principum, qui solent instare odiosissimè pro dispẽsationibusdispensationibus absurdis prorsus, & irrationabilibus, quibus est difficile papam negare aliquid, nec principum solum, sed hominũhominum etiãetiam insolentium, qui omnia se posse consequi sperant Romæ, & uel pertrahunt pontifices in suam uoluntatem, uel sunt graues, & importuni pontificibus, à quibus essent liberi per aliquod tale decretum: & deberet papa dicere, Omnia mihi licent, sed non omnia expediũtexpediunt. &, Omnia possum, sed non omnia ædificant. Et (quod certè non est contẽnendumcontenendum) tolleretur scandalum, & sermones multorum, qui malè sentiunt, & loquuntur de Romana curia, hac una occasione huiusmodi dispensationum.
Loading...