¶ Vicesimasecunda propositio, Facta
23
* tali declaratione, & decreto concilii, si papa contrarium mandaret, possent uel episcopi, uel concilium prouinciale per se resistere tali mandato, uel etiam implorare principes, ut authoritate eorum resisterent summo Pontifici, impediendo executionem mandatorum eius. In ista conclusione erat tota difficultas, & propter quam tota disputatio est exorta. Hæc conclusio primò tenendo, quòd concilium est supra papam, non indiget noua probatione: & ita tenentes illam partem, non reuocarent in dubium. sed quia, ut suprà diximus, hîc procedi|mus secundum utranque opinionem, simpliciter probatur cõclusioconclusio. Et primum quod mihi fecit animum tenendi hanc sententiam, fuit, quòd doctores egregii, & aliter magni defensores authoritatis pontificiæ, etiam in ordine ad concilium tenent expressè hanc sentẽtiamsententiam, ut Caiet.
Caieta.
in ipso opere, in quo tenet superioritatem papæ supra concilium, c. 27. dicit post alia, Resistendum est ergo etiãetiam in faciem papæ publicè dilaniantis ecclesiam: uerbi gratia, quia non uult dare beneficia ecclesiastica, nisi pro pecunia, aut commutatione officii, & cum omni obedientia & reuerentia neganda est iis, qui emerunt possessionem talium beneficiorum. Et Syluest. in uerbo, papa. §. 4.
Syluest.
Quid autem, inquit, faciendum est quando papa suis moribus ecclesiãecclesiam destruit? & §. 15. dicit, quòd si papa sine causa uellet abrogare ius positiuum: respondet, peccaret quidem, nec esset permittendum nec ei obediendum in malis, sed resistendum per honestam reprehensionem. Vnde si uellet totum thesaurum ecclesiæ aut patrimonium Petri dare parentibus, uel eius ecclesiam destruere, uel huiusmodi, non esset permittendum, sed resistendum. Et ratio est, Quia in destruendo nihil potest, & si de destructione constat, potest resisti. Ex istis omnibus habetur, quòd ubi mandata uel facta papæ essent in destructionem ecclesię, po|test resisti, & impedire executionem mandatorum. ergo si iam constet ex determinatione concilii, quòd huiusmodi dispensationes sint in destructionem ecclesiæ, poterunt gubernatores ipsius ecclesiæ, & principes resistere in his. Secundo probatur, Quia uim ui repellere licet iure naturali. Sed papa infert uim huiusmodi mandatis & dispensationibus, quia facit iniuriam, ut suprà probatum est: ergo licitum est resistere illi. Vnde, ut dicit Caietanus, omnia ista loquimur, non quòd aliquis posset esse iudex papæ, nec authoritatem habeat in illum, sed per modum defensionis: cuilibet enim est ius ad resistendum iniuriæ, & impediendum, defendendúmque. Sequitur corollarium, Quòd non solùm liceret non parere talibus mandatis, sed etiam facto & ui, si opus esset, resistere illis, & impedire armis executionem illorum mandatorum, & maxime intercedente publica authoritate, ut principis, & compredenderecomprehendere, & punire executores talium mandatorum, semper tamen seruato moderamine inculpatæ tutelæ, non excedendo reuerentiam, nec negando aliquo pacto authoritatẽauthoritatem illius, sed solùm allegando, quòd hoc est iniustum, & in detrimentum ecclesię. Et confirmatur totum hoc. Quia profectò tyrãnicũtyrannicum est dicere, quòd summus pontifex habeat maiorem authoritatem | ad gubernandum ecclesiam, quàm rex ad gubernandam ciuitatem, & rempublicam temporalem: & si rex faceret graues iniurias, posset ei resisti, non solùm uiribus & iure, sed etiam facto: ergo etiam possumus papæ. & hoc de ista conclusione.
Loading...