¶ Vicesimaquarta propositio, In
25
* omnibus supradictis cauendum est maximè à duobus. Primum, ut quãtumquantum fieri possit, seruetur semper illibata authoritas, obseruata reuerentia quæ debetur papæ: quia eius contemptus, uel contumelia, uel quæcunque irreuerentia, uergit in dehonestatem ecclesiæ: ut habeatur in summo honore etiam à summis principibus. & si semel inciperet sperni eius authoritas, tota ecclesia laboraret schismatibus, & factionibus. Vnde etiam in concilio si aliquod tale decretum faciendum esset, oporteret ut quàm modestissimè loqueretur de authoritate & persona papæ, ut pu|ta sub hac forma. Quamuis hactenus summi Pontifices moti probabilibus uel apparentibus causis dispensauerint, ut aliquis plura beneficia possit obtinere, uel ut aliquis ingressum habeat ad aliquod beneficium uiuente adhuc legitimo possessore: tamen quia hoc usu & experientia compertum est uergere in magnam confusionem ecclesiæ, & perniciem ecclesiarum, prohibemus omnino, ne posthac cum aliquo quacunque occasione uel merito super hoc dispensetur. quod si secus factum fuerit, sacrum concilium existimaturum summum Pontificem contra suam dignitatem & officium, & cõtracontra sacrum conciliũconcilium, atque adeò cõtracontra Christi honorẽhonorem fecisse. Per quam quidem sanctionẽsanctionem non intendimus summæ authoritati & dignitati quicquam derogare, nec eius potestatem aliquo pacto limitare: sed declaramus hoc esse necessarium ad rectãrectam & piam administrationẽadministrationem ecclesiæ, ne posthac summorũsummorum PõtificumPontificum in hac re, sua authoritate abutantur, sub hac forma, uel alia commodiori, proponitur decretum ad remedium & salutem ecclesię sine offensione Pontificis. secundum quod maximè cauendum in hac re est scandalum: primum in ipso decreto faciendo, ne fortè summus Pontifex indignatus de hoc concilio, & repugnans | ne hoc decernatur, turbet totum concilium, & impediantur alia commoda, quæ à concilio fieri possunt, & diuidatur concilium in schisma, & factiones. Sed deinde debet ualde caueri à scandalo, si fortè Papa negligat huiusmodi decretum Patrum: & oporteat illi resistere. debet enim ualde animaduerti, ne hoc fiat cum scandalo, & inde oriatur maius malum, & ne si semel detur licentia principibus resistendi, & non parendi Pontifici in aliquo, ipsi acccipiant in aliis, ubi minimum expediat.
Loading...