¶ De hoc ergo genere uertitur maximè in dubiũdubium, utrum papa possit immutare, aut dispẽsandodispensando, aut abrogando, ut de ieiunio quadragesimæ, de horis canonicis, & similibus: de quibus sit tertia propositio,
[3]
* Papa potest dispensare in legibus, & statutis concilii generalis. Pro huius conclusionis probatione est notandum, quòd de comparatione potestatis papæ est duplex sententia, altera est S. Tho. & sequacium multorum: & aliorum doctorum tam in theologia quàm in iure canonico, quòd papa est supra concilium, & altera est communis sententia Parisiensium, & multorum etiam doctorum in theologia & canonibus, ut Panormi. & aliorum, cõtrariacontraria, quòd concilium est supra papam: non tamen est locus nunc disputandi quæ illarum sit uerior, quia non de hoc agitur. Puto utranque esse probabilem opinionem: & quia quælibet habet magnos assertores, non oportet in quæstione proposita procedere solùm ex altera opinione, sed statuere quid dicendum, quãcunquequamcunque sententiam sequamur. Et ideo dico conclusionem positam esse ueram, non solùm tenendo primam opinionem, sed etiam secundam. Et probatur primò, Quia leges humanæ sunt de humanis actibus, qui sunt pro temporum & personarum conditione uariabiles, & quod in communi expedit, uni persone, uel in ali|quo casu non conuenit, uel in alio tempore, ut ait August. 1. Delibero arbitrio. Et hæc est causa, quare Aristo. dicit 7. Ethico.
Aristo. 7. Ethico
Necesse est in principe ἐπιέικειαν esse siue æquitatem, cuius officium est in casibus, ubi tenor legis uergit in detrimentum reipublicæ, discedere à uerbis legis: eadem inquam ratione est necesse in ecclesia esse authoritatem dispensandi pro loco & tempore. & ita tenet S. Tho. 22. q. 88. artic. 10. Aliâs multa, quæ pro bono publico sunt ordinata, uerterentur in perniciem reipublicæ, ut in c. regula. d. 29. dicitur, quòd regula sanctorum Patrum pro uarietate temporum & locornmlocorum temperatur. Si ergo huiusmodi dispensatio est necessaria in republica, dicere quòd solùm residet in concilio, absurdum est, cùm dispensationes sint necessariæ ordinare propter uariationem casuum & temporum. Concilium autem non sæpe potest congregari, nec Apostolos legimus nisi bis congregasse concilium, semel Actu. 1. ad electionem Matt. & iterum ActuũActuum 19. super cõtentionemcontentionem legaliũlegalium. ergo oportet quod resideat in papa. Et uerisimile S. Th. 12. q. 97. ar. 4. dicit, quòd in omni lege humana potest dispensari per rectores reipu. Item dato quòd concilium esset supra papam, hoc tamen non est intelligendum extensiuè, id est, quòd aliquẽaliquem actũactum possit conciliũconcilium, in quẽquem papa non pos|sit. hoc enim nullo modo est probabile, sed solùm intensiuè, putà si contrarium determinaretur, esset standum potiùs concilio, uel quod Papa teneretur parêre concilio, & non econtrario. Cùm ergo concilium posset dispensare in suis decretis, ergo etiam Papa poterit. Item aliâs non esset Papa. hoc enim omnes intelligunt per Papam, in quo omnis potestas ecclesiastica residet. si enim dispensatio in legibus ecclesiasticis eximeretur à Papa, iam potestas Papæ esset particularis, & non uniuersalis. Item est uicarius Christi (ut supra probatum est) ergo habet generalem administrationem ad omnia. Item Papa est generalis commissarius Dei, assumptus in plenitudinem potestatis, 2. q. 6. qui se scit. &. 24. q. 5. quodcunque ergo potest in omnem actum iurisdictionis. Item cùm concilium possit dispensare suis legibus, saltem cõciliumconcilium posset hãchanc potestatem committere suo legato, seu uicario. Si ergo summus Pontifex non posset dispẽsaredispensare, & ille legatus possit, iam daretur in ecclesia aliquis prælatus maior papa: & sic papa non esset supremus, & omnino esset sacrilegium dicere, quòd concilium possit constituere in ecclesia aliquam potestatem superiorem papa, quem Christus constituit. Item conclusio firmiter probatur testimoniis suprà inductis, Iohan. 22.
IoahnIohan. 22.
Pasce oues meas. & Matth. 18.
Matth. 18.
Quodcunq;Quodcunque solueris super terram. | dispensare autem parcere est, & soluere. Vltimò probatur, Quia impedimenta, quæ impediunt, & dirimunt matrimoniũmatrimonium de iure positiuo, ut aliqui gradus consanguinitatis, & affinitatis, sunt ex authoritate conciliorum, ut patet extra. de consangui. & affini. capit. non debet. & 35. quæstio. 3. de affinitate. & in multis capitu. eadem causa & quæstio. Et tamen quotidie Papa dispẽsatdispensat, saltem in 3. gradu & 4. nec quisquam dubitat, quin factum teneat, & est sententia omnium doctorum. Et habetur expressè in capitu. quod dilectio. & in capit. quia circa. de consangui. & affini. & 35. q. 3. quædam lex. §. quod scripsi. Hanc conclusionem ponit S. Tho. in opusculo contra impugnantes religionem. Omnia, inquit, statuta sanctorum Patrum sunt relicta dispensationi papæ, ut possit ea mutare, uel dispensare secundum opportunitatem temporum & negotiorum. Et illud Zozini 25. quæstio. 7. contra statuta Patrum, ut suprà dicitur, intelligendum de statutis spectantibus ad ius diuinum. Et hæc est sententia expressa domini Archiepiscopi Rhemensis libro de Synodis capitu. 39. Facultatem, inquit, temperandorum siue mutandorum canonum potestati Romani Pontificis adiicere non dubitamus.
Loading...