ΒΆ Quinta propositio[art. 14], Non quaelibet & quantauis iniuria sufficit ad bellum inferendum. Haec probatur, Quia nec etiam in populares & naturales licet pro quacunque culpa poenas atroces exequi, ut mortem, aut exilium, aut confiscationem bonorum. Cum ergo quae in bello geruntur, omnia sint grauia, & atrocia, ut caedes, incendia, uastationes: non licet pro leuibus iniuriis bello persequi authores iniuriarum, quia iuxta mensuram delicti debet esse plagarum modus. Deuteronom 25.