ΒΆ Quinta propositio, Nec[art. 19] tantum hoc licet, sed etiam parta uictoria, recuperatis rebus, & pace etiam & securitate habita, licet uindicare iniuriam ab hostibus acceptam, & animaduertere in hostes, & punire illos pro iniuriis illatis. Pro cuius probatione notandum, quod principes non solum habent authoritatem in suos, sed etiam in extraneos ad coercendum illos ut abstineant se ab iniuriis, & hoc iure gentium, & orbis totius authoritate. Imo uidetur quod iure naturali, quia aliter orbis stare non posset nisi esset penes aliquos uis & authoritas deterrendi improbos, & coercendi, ne innocentibus noceant. Ea autem quae necessaria sunt ad gubernationem & conseruationem orbis, sunt de iure naturali, nec alia ratione probari potest, quod respublica iure naturali habet authoritatem afficiendi supplicio, & poenis ciues suos, qui reipublicae sunt perniciosi. Quod si respub. hoc potest in suos, haud dubium quin orbis possit in quoscunque perniciosos & nequam homines: & hoc non nisi per principes. ergo pro certo principes possunt punire hostes qui iniuriam fecerunt reipu. & omnino postquam bellum rite & iuste susceptum est, hostes obnoxii sunt principi tanquam iudici proprio. Et confirmatur haec, Quia reuera nec pax, nec tranquillitas, quae est finis belli, aliter haberi potest, nisi hostes malis, & damnis afficiantur, quibus deterreantur, ne iterum aliquid tale committant. Quae omnia etiam probantur & confirmantur authoritate & exemplis bonorum. Vt enim supra citatum est, Machabaei gesserunt bella non solum ad recipiendas res amissas, sed ad uindicandum iniurias. Quod idem fecerunt Christianissimi principes, & religiossimi imperatores. Et praeterea non tollitur ignominia & dedecus reipu. profugatis tantum hostibus, sed etiam seueritate poenae afflictis & castigatis. Princeps autem non solum res alias, sed honorem, & authoritatem reipublicae defendere habet.