¶ Secundum dubium, An* subditi teneantur examinare causam belli, uel an possint militare nulla diligentia circa hoc adhibita, quemadmodum uictores exequi possunt decretũ prætoris sine alia examinatione. De hoc dubio sit prima propositio, Si subdito cõstat de iniustitia belli, non licet militare, etiam ad imperium principis. Hæc patet, Quia non licet interficere innocentem quacunque authoritate. Si hostes sunt innocentes in eo casu, ergo non licet interficere illos. Item princeps peccat inferendo bellum in eo casu, sed non solùm qui malè agunt. sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. ad Roma. 1.{ Roma. 1. } ergo milites etiam mala fide pugnantes non excusantur. Item non licet interficere ciues innocentes mandato principis. ergo nec extraneos. Ex quo sequitur corollarium, Quòd* etiam si subditi habeant cõscientiam de iniustitia belli, non licet sequi bellum, siue errent, siue nõ. Patet, Quia omne quod non est ex fide, peccatum est. ad Rom. 4.{ Roma. 4. }