ΒΆ Secunda propositio, Senatores[art. 24] & reguli, & uniuersaliter qui admittuntur, uel uocati, uel etiam ultro uenientes ad consilium publicum, uel principis, debent & tenentur examinare causam iniusti belli. Patet, Quia quicunque potest impedire periculum & damna proximorum, tenetur, maxime ubi agitur de periculo mortis, & maiorum malorum, quale est in bello. Sed tales possunt consilio suo & authoritate causas belli examinantes, auertere bellum, si forte iniustum est. ergo tenentur. Item si negligentia istorum bellum iniustum gereretur, isti uidentur consentire. imputatur enim alicui quod potest & debet impedire, si non impedit. Item quia solus rex non sufficit ad examinandas causas belli: & uerisimile est quod potest errare, imo quod errabit magno cum malo, & pernicie multorum. ergo non ex sola sententia regis, imo noc ex sententia paucorum, sed multorum, & sapientum, & proborum debet geri bellum.