¶ Secunda propositio, Senatores* & reguli, & uniuersaliter qui admittuntur, uel uocati, uel etiam ultro uenientes ad consilium publicum, uel principis, debent & tenentur examinare causam iniusti belli. Patet, Quia quicunque potest impedire periculum & damna proximorum, tenetur, maximè ubi agitur de periculo mortis, & maiorum malorum, quale est in bello. Sed tales possunt cõsilio suo & authoritate causas belli examinantes, auertere bellũ, si fortè iniustũ est. ergo tenentur. Item si negligẽtia istorum bellum iniustũ gereretur, isti uidentur cõsentire. imputatur enim alicui quòd potest & debet impedire, si non impedit. Item quia solus rex nõ sufficit ad examinandas causas belli: & uerisimile est quòd potest errare, imò quòd errabit magno cum malo, & pernicie multorũ. ergo non ex sola sententia regis, imò noc ex sentẽtia paucorum, sed multorum, & sapientum, & proborum debet geri bellum.