ΒΆ Quarta propositio, Nihilominus[art. 26] possent esse talia argumenta & indicia de iniustitia belli, quod ignorantia non excusaret etiam huiusmodi subditos militantes. Patet, Quia posset esse talis ignorantia affectata, & prauo studio aduersus hostes concepta. Item alias infideles excusarentur, sequentes principes suos in bello contra Christianos, & non liceret illos interficere: quia certum est, quod credunt se habere iustam causam belli. Item excusarentur milites, qui crucifixerunt Christum ex ignorantia, sequentes edictum Pilati. Item etiam excusaretur populus Iudeorum, qui persuasus a maioribus, clamabat, Tolle, tolle, crucifige eum.