ΒΆ Tertium dubium, Quid[art. 27] faciendum cum iustitia belli dubia est, hoc est cum in utramque partem sunt rationes apparentes & probabiles. Prima propositio, Quo ad ipsos principes uidetur, quod si unus est in legitima possessione, quod manente dubio non possit alius bello, et armis repetere. Vt, exempli gratia, si rex Francorum est in legitima possessione Burgundiae, si etiam est dubium an habeat ius ad illam necne, non uidetur quod Imperator possit armis repetere: & econtrario Rex Francorum Neapolim aut Mediolanum, si dubium est cuius iuris sint. Probatur, Quia in dubiis melior est conditio possidentis. ergo non licet spoliare possessorem pro re dubia. Item si res ageretur coram iudice legitimo, nunquam in re dubia spoliaret possessorem. ergo dato quod illi principes, qui praetendunt ius, sint iudices in illa causa, non potest licite spoliare possessorem manente dubio de iure. Item in rebus & causis priuatorum nunquam in causa dubia licet spoliare possessorem legitimum: ergo nec in causis principum. leges enim sunt principum. si ergo secundum leges humanas non licet in causa dubia spoliare legitimum possessorem, ergo merito potest obiici principibus, Patere legem, quam ipse tuleris. Quod enim quisque iuris in alios statuit, ipse eodem iure uti debet. Item alias esset bellum iustum ex utraque parte, & bellum nunquam componi posset. Si enim in causa dubia licet uni armis repetere, ergo alteri defendere: & postquam unus recuperasset, posset iterum alius reposcere. & sic nunquam esset finis bellorum cum pernicie & calamitate populorum.