¶ Tertiũ dubiũ, Quid* faciendum cũ iustitia belli dubia est, hoc est cum in utrãque partem sunt rationes apparentes & probabiles. Prima propositio, Quo ad ipsos principes uidetur, ꝙ si unus est in legitima possessione, quòd manente dubio non possit alius bello, et armis repetere. Vt, exempli gratia, si rex Francorum est in legitima possessione Burgũdiæ, si etiam est dubium an habeat ius ad illam necne, non uidetur quòd Imperator possit armis repetere: & econtrario Rex Francorũ Neapolim aut Mediolanũ, si dubium est cuius iuris sint. Probatur, Quia in dubiis melior est cõditio possidentis. ergo nõ licet spoliare possessorem pro re dubia. Item si res ageretur coram iudice legitimo, nũquam in re dubia spoliaret possessorem. ergo dato quod illi principes, qui prætendunt ius, sint iudices in illa causa, nõ potest licitè spoliare possessorem manente dubio de iure. Item in rebus & causis priuatorum nunquam in causa dubia licet spoliare possessorẽ legitimũ: ergo nec in causis principum. leges enim sunt principum. si ergo secundum leges humanas non licet in causa dubia spoliare legitimum possessorem, ergo meritò potest obiici principibus, Patere legem, quam ipse tuleris. Quod enim quisque iuris in alios statuit, ipse eodem iure uti debet. Item aliâs esset bellum iustum ex utraque parte, & bellum nunquam cõponi posset. Si enim in causa dubia licet uni armis repetere, ergo alteri defendere: & postquam unus recuperasset, posset iterum alius reposcere. & sic nunquam esset finis bellorum cum pernicie & calamitate populorum.