¶ Sed sit quinta propositio, Primò non* est dubiũ, quin in bello defensiuo liceat subditis in re dubia sequi principẽ suũ in bellum, imò quòd teneantur sequi, sed etiam de bello offensiuo. Probatur primò, quia princeps, ut dictum est, nec potest semper, nec debet reddere subditis rationes belli: & si subditi nõ possint militare nisi postquam scirent iustitiam belli, respublica periclitaretur uehementer, & pateret iniurię ostium. Item in dubiis tutior sequenda est pars. sed si subditi in casu dubii nõ sequantur principem suum in bellum, expoponunt se periculo prodẽdi hostibus rempublicam: quod multo grauius est, quàm pugnare contra hostes cum dubio. ergo debent potiùs pugnare. Item manifestè probatur, Quia lictor tenetur exequi sententiam iudicis etiã si dubitet an sit iusta. contrarium enim esset ualde periculosum. Item hoc argumentum uidetur defendere Augus.{ Augstu. } contra Manich. Iustus si forte etiam sub rege homine sacrilego militet, rectè potest eo iubente bellare: si, quod sibi iuuetur, uel non esse contra Dei præceptũ, certum est, uel utrum sit, certum nõ est 23. q. 1. quod culpatur. Ecce August. diffinientem expressè, quòd si non est certum, id est si dubiũ est an sit contra Dei præceptum, quòd licitũ est subdito bellare. Nec Adrianus se expedire potest ab illa Augustini authoritate, quãuis se in omnem partem tutat. sine dubio enim conclusio nostra est determinatio August. Nec ualet dicere, quòd talis debet tollere dubium, & formare sibi conscientiam, quòd bellum sit iustum: nam stat quòd nõ possit sicut in aliis dubiis. Adrianus autem uidetur errasse in hoc, ꝙ putauit, si dubito an hoc bellum sit iustũ principi uel contrarium, sit causa iusta huius belli, quòd statim cõsequatur, quòd dubito utrum liceat mihi ire ad hoc bellum nec ne. Fateor enim quòd nullo modo licet facere contra dubium conscientiæ, & si dubito, an liceat mihi facere hoc, necne, pecco si faciam. sed non sequitur, dubito an sit iusta causa huius belli, ergo dubito an liceat mihi bellare, uel militare in hoc bello. Imò oppositum sequitur. Si enim dubito an bellum sit iustum, sequitur quòd licet mihi ad imperium principis mei militare. sic non sequitur, lictor dubitat an sententia iudicis iusta sit, ergo dubitat an liceat exequi sententiam, imò scit quòd tenetur exequi. & dubito an hæc sit uxor mea, ergo teneor ei reddere debitum.