QVIA possessio, & occupatio prouinciarum illarum barbarorum, quos Indos uocant, uidetur tandem maxime iure belli posse defendi: ideo postquam in relectione de titulis disputaui, quos Hispani possunt praetendere ad illas prouincias, siue iustis, siue iniustis: uisum est de iure belli breuem disputationem habere, ut illae relectiones absolutiores uideantur. Sed quia haec disputatio etiam simul cum secunda relectione in scholis proponi oportuit, non licuit extendere calamum pro amplitudine, & dignitate argumenti, & materiae, sed quantum breuitas temporis patiebatur. Itaque solum notabo propositiones principales in hac materia cum probationibus breuissimis, abstinens me a multis dubiis, quae in hac disputatione conferri possent. Tractabo autem quatuor quaestiones principales. Prima, An omnino Christianis sit licitum bella gerere. Secunda, Apud quem sit authoritas, aut gerendi, aut indicendi bellum. Tertia, Quae possint, & debeant esse causae iusti belli. Quarta, Quid in bello iusto, & quantum liceat in hostes.