ΒΆ Secunda propositio, Per[art. 37] accidens autem etiam scienter aliquando licet interficere innocentes, puta cum oppugnatur arx, aut ciuitas iuste, in qua tamen constat multos esse innocentes, nec possunt machine solui & alia tela, uel ignis subiici aedificiis, quin etiam opprimantur innocentes, sicut nocentes. Probatur, Quia alias non posset geri bellum contra ipsos nocentes, & frustraretur iustitia bellantium: Sicut econtrario si oppidum oppugnatur iniuste, & iuste defenditur, licet mittere machinas, & alia tela in obsessores, & in castra hostium, dato quod inter illos sint aliqui pueri aut fuerint innoxii. Sed tamen est considerandum, quod paulo ante dictum est, quod oportet cauere ne ex ipso bello sequantur maiora mala, quam uitentur per ipsum bellum: si enim ad summam belli uictoriam parum confert expugnare arcem, aut oppidum, ubi est praesidium hostium, & sunt multi innocentes, non uidetur quod liceat ad expugnandum paucos nocentes, occidere multos innocentes, subiiciendo ignem, uel machinas, uel alia ratione, qua indifferenter opprimantur innocentes cum nocentibus. Et tandem nunquam uidetur licitum interficere innocentes, etiam per accidens, & praeter intentionem, nisi quando bellum iustum expediri & geri aliter non potest, iuxta illud Matth. 13.{ Matt. 13. } Sinite crescere zizania, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul & triticum. Sed circa haec potest dubitari, An[art. 38] liceat interficere innocentes, a quibus tamen in futurum imminet periculum, puta, pueri Saracenorum sunt innocentes: sed timendum merito est, ne facti adulti, pugnent contra Christianos, & inferant bellum cum periculo. Et praeterea etiam togati puberes apud hostes, qui non sunt milites, praesumuntur innocentes: sed isti armabuntur postea in milites, & inferent periculum, an liceat tales interficere. Et uidetur quod sic, eadem ratione qua per accidens licet interficere alios innocentes. Item Deuteron. 20. praecipitur filiis Israel, ut cum expugnauerint aliquam ciuitatem, interficiant omnes puberes, non est autem praesumendum, quod omnes essent nocentes. Respondetur ad hoc, licet posset fortasse defendi, quod in tali casu possint interfici. Tamen credo, quod nullo modo licet, quia non sunt facienda mala, ut uitentur etiam alia mala maiora. & intolerabile est, quod occidatur aliquis pro peccato futuro. Et praeterea sunt alia remedia ad cauendum in futurum ab illis, ut captiuitas, exilium, &c. ut statim dicemus. Vnde sequitur, quod siue iam parta uictoria, siue in actu bellum geratur, si constat de innocentia alicuius militis, & milites possunt cum liberare, tenentur cum saluare. Ad argumentum in contrarium, respondeo, quod illud factum fuit speciali mandato Dei, qui iratus, & indignatus contra populos illos, uoluit perdere omnino. sicut misit ignem in Sodomam & Gomorrham, qui deuoraret tam innocentes, quam nocentes: ipse autem est dominus omnium, nec dedit hanc licentiam ex lege communi. Et ad illud Deuterono. 20. posset eodem modo responderi: sed quia illic data est lex belli communis in omne tempus futurum, potius uidetur, quod illud Dominus dixit, quia reuera omnes puberes reputantur in ciuitate inimica nocentes, & non possunt distingui innocentes a nocentibus: ideo omnes possunt interfici.