¶ Secũda ꝓpositio, Per* accidẽs autẽ etiã sciẽter aliquando licet interficere innocẽtes, putà cùm oppugnatur arx, aut ciuitas iustè, in qua tamen constat multos esse innocẽtes, nec possunt machinę solui & alia tela, uel ignis subiici ædificiis, quin etiam opprimantur innocentes, sicut nocentes. Probatur, Quia aliâs non posset geri bellum contra ipsos nocentes, & frustraretur iustitia bellantium: Sicut ecõtrariò si oppidum oppugnatur iniustè, & iustè defenditur, licet mittere machinas, & alia tela in obsessores, & in castra hostiũ, dato quòd inter illos sint aliqui pueri aut fuerint innoxii. Sed tamen est cõsiderandum, quod paulo antè dictũ est, quòd oportet cauere ne ex ipso bello sequãtur maiora mala, quàm uitẽtur per ipsum bellum: si enim ad summam belli uictoriam parum confert expugnare arcem, aut oppidum, ubi est præsidium hostium, & sunt multi innocentes, non uidetur quòd liceat ad expugnandum paucos nocentes, occidere multos innocentes, subiiciendo ignem, uel machinas, uel alia ratione, qua indifferẽter opprimantur innocentes cum nocentibus. Et tandem nunquam uidetur licitum interficere innocentes, etiam per accidens, & præter intẽtionem, nisi quando bellum iustum expediri & geri aliter non potest, iuxa illud Matth. 13.{ Matt. 13. } Sinite crescere zizania, ne fortè colligẽtes zizania, eradicetis simul & triticum. Sed circa hæc potest dubitari, An* liceat interficere innocentes, à quibus tamen in futurum imminet periculum, putà, pueri Saracenorum sunt innocentes: sed timendum meritò est, ne facti adulti, pugnent contra Christianos, & inferant bellum cum periculo. Et præterea etiam togati puberes apud hostes, qui non sunt milites, præsumuntur innocẽtes: sed isti armabuntur postea in milites, & inferẽt periculum, an liceat tales interficere. Et uidetur quòd sic, eadem ratione qua per accidens licet interficere alios innocentes. Item Deuteron. 20. præcipitur filiis Israël, ut cùm expugnauerint aliquam ciuitatem, interficiant omnes puberes, nõ est autem præsumendum, quòd omnes essent nocentes. Respõdetur ad hoc, licet posset fortasse defendi, quòd in tali casu possint interfici. Tamen credo, quòd nullo modo licet, quia non sunt facienda mala, ut uitentur etiam alia mala maiora. & intolerabile est, quòd occidatur aliquis pro peccato futuro. Et præterea sunt alia remedia ad cauendum in futurum ab illis, ut captiuitas, exilium, &c. ut statim dicemus. Vnde sequitur, quòd siue iam parta uictoria, siue in actu bellum geratur, si constat de innocentia alicuius militis, & milites possunt cum liberare, tenentur cum saluare. Ad argumẽtũ in cõtrariũ, respõdeo, ꝙ illud factũ fuit speciali mãdato Dei, qui iratus, & indignatus contra populos illos, uoluit perdere omnino. sicut misit ignem in Sodomam & Gomorrham, qui deuoraret tam innocentes, quàm nocentes: ipse autẽ est dominus omnium, nec dedit hanc licentiam ex lege communi. Et ad illud Deuterono. 20. posset eodem modo responderi: sed quia illic data est lex belli cõmunis in omne tẽpus futurũ, potiùs uidetur, ꝙ illud Dominus dixit, quia reuera omnes puberes reputantur in ciuitate inimica nocentes, & non possunt distingui innocentes à nocentibus: ideo omnes possunt interfici.