¶ Secunda propositio, Si* bellum satis commodè geri potest, nõ spoliando agricolas aut alios innocentes, uidetur quòd non liceat eos spoliare. Hoc tenet Syluest. in uerbo bellũ. §. 10.{ Syluest. } quia bellũ fundatur in iniuria, ergo non licet iure belli uti in innocentes, si aliunde potest recompensari iniuriæ. Imò addit Syluest. quòd etiam si fuerit iusta causa spoliandi innocentes, quòd transacto bello, tenetur uictor restituere illis quicquid superest. Sed hoc non puto esse necessarium: quia, ut infrà dicitur, si iure belli factum est, omnia cedunt in fauorẽ & ius, iustum bellum gerentium. unde si licitè sunt capta, puto quòd non sunt obnoxia restitutioni. Dictum tamen Syluestri pium est, & non improbabile. Spoliare autem peregrinos, & hospites, qui sunt apud hostes, nisi constet de culpa illorum, nullo modo licet, quia illi non sunt de numero hostium.