ΒΆ Tertia propositio, Si[art. 41] hostes nolunt restituere res iniuria ablatas, & non possit, qui laesus est, aliunde commode recuperare, potest undecunque satisfactionem capere, siue a nocentibus, siue ab innocentibus. Vt si latrones Galli fecerint praedas in agrum Hispanorum, & rex Francorum nolit cogere illos ad restitutionem, cum possit, possunt Hispani authoritate principis spoliare mercatores Gallos, aut agricolas quantum cunque innocentes: quia licet forte a principio respu. aut princeps Gallorum non fuerit in culpa: iam est in culpa, quia negligit uindicare, ut ait Aug.{ August. } quod improbe a suis factum est, & princeps: laesus potest ex omni membro & parte reipu. satisfactionem accipere. Vnde literae marcharum, aut repraesaliarum, quae a principibus in huiusmodi casibus conceduntur, non sunt per se iniustae, quia per negligentiam, & iniuriam alterius principis, concedit laeso suus princeps, ut possit recuperare bona sua etiam ab innocentibus. sunt autem periculosae, & praebent occasionem rapinarum.