¶ Tertia propositio, Si* hostes nolunt restituere res iniuria ablatas, & non possit, qui læsus est, aliunde commodè recuperare, potest undecunque satisfactionem capere, siue à nocentibus, siue ab innocentibus. Vt si latrones Galli fecerint prædas in agrum Hispanorum, & rex Francorum nolit cogere illos ad restitutionem, cùm possit, possunt Hispani authoritate principis spoliare mercatores Gallos, aut agricolas quantum cunque innocentes: quia licet fortè à principio respu. aut princeps Gallorũ nõ fuerit in culpa: iam est in culpa, quia negligit uindicare, ut ait Aug.{ August. } qđ improbè à suis factũ est, & princeps: læsus potest ex omni mẽbro & parte reipu. satisfactionẽ accipere. Vnde literæ marcharum, aut repræsaliarum, quæ à principibus in huiusmodi casibus conceduntur, non sunt per se iniustæ, quia per negligentiam, & iniuriam alterius principis, concedit læso suus princeps, ut possit recuperare bona sua etiam ab innocentibus. sunt autem periculosæ, & præbent occasionem rapinarum.