ΒΆ Tertium dubium, Dato quod[art. 42] non liceat interficere pueros & alios innocentes, an saltem liceat ducere illos in captiuitatem, & seruitutem. Sitque pro illius declaratione unica propositio, Eodem modo licet ducere innocentes in captiuitatem, sicut licet spoliare illos, quia libertas & captiuitas inter bona fortunae reponuntur: unde quando bellum est talis conditionis, quod licet spoliare indifferenter omnes hostes, & occupare omnia bona illorum, etiam licet ducere in captiuitatem omnes hostes siue nocentes, siue innocentes. & cum bellum aduersus paganos sit huiusmodi, quia est perpetuum, & nunquam satisfacere possunt pro iniuriis, & damnis illatis: ideo non est dubitandum quin liceat & pueros, & foeminas Saracenorum ducere in captiuitatem, & seruitutem. sed quia iure gentium inter Christianos uidetur receptum, ut Christiani iure belli non fiant serui (in bello quidem inter Christianos) licet, si ita opus est, ad finem belli captiuos ducere etiam innocentes, ut pueros & foeminas: non quidem in seruitutem, sed ut pro illorum redemptione pecunias recipiamus. Quod tamen extendendum non est ultra, quam belli necessitas postulet, & consuetudo legitime belligerantium obtinuit.