ΒΆ Septimum dubium, Vtrum[art. 50] omnia capta in bello iusto fiant capientium, & occupantium. Prima propositio, Non est dubitandum, quin omnia capta in bello iusto usque ad sufficientem satisfactionem rerum ablatarum per iniuriam, & etiam impensarum, quod fiant occupantium. Nec indiget probatione: quia ille est finis belli, sed seclusa consideratione & restitutionis & satisfactionis. Sed stando in iure belli distinguendum uidetur: nam capta in bello aut sunt mobilia, ut pecuniae, uestes, argentum, aurum: aut immobilia, ut agri, oppida, arces.