¶ Septimum dubium, Vtrum* omnia capta in bello iusto fiant capientium, & occupantium. Prima propositio, Non est dubitandum, quin omnia capta in bello iusto usque ad sufficiẽtem satisfactionem rerum ablatarum per iniuriam, & etiam impensarum, ꝙ fiant occupantiũ. Nec indiget probatione: quia ille est finis belli, sed seclusa cõsideratiõe & restitutionis & satisfactiõis. Sed stando in iure belli distinguendũ uidetur: nã capta in bello aut sunt mobilia, ut pecuniæ, uestes, argẽtũ, aurum: aut immobilia, ut agri, oppida, arces.