¶ Pro quaestionis explicatione nota, quod licet inter catholicos satis conueniat de hac re, Lutherus tamen, qui nihil incontaminatum reliquit, negat Christianis etiam aduersus Turcas licere arma sumere: innixus tum locis Scripturae supra positis, tum autem, quod si Turcae inuadant christianitatem, illa est uoluntas Dei, cui resistere non licet. In qua tamen re non ita potuit imponere Germanis hominibus ad arma natis, sicut in aliis suis dogmatibus. Et Tertullianus non adeo uidetur abhorrere ab hac sententia, qui libro de corona militis, disputat, an in totum Christianis militia conueniat. Et tandem profecto in ea opinione uidetur perseuerare, ut Christiano militare interdictum putet. Cui, inquit, ne litigare quidem liceat. Sed relictis extraneis opinionibus, sit responsio ,ad quaestionem unica conclusione, Licet[art. 1] Christianis militare & bella gerere. Haec conclusio est Augusti. in multis locis contra Faustum, & libro 83. questionum, et de uerbis Domini, & secundo libro contra Manichae. & in sermone de puero Centurionis, & ad Bonifacium epistola, diserte astruit. Et probatur conclusio, ut probat August.{ August. } ex uerbis Iohan. Baptistae Luc. 3.{ Luc. 3. } ad milites, Neminem concutiatis, nemini iniuriam feceritis. Quod si Christiana disciplina (inquit Augusti.) omnino bella culparet, hoc potius consilium salutis petentibus in Euangelio daretur, ut abiicerent arma, séque militiae omnino subtraherent. Dictum est autem eis, Neminem concutiatis, contenti estote stipendiis uestris. Secundo probatur ratione, scilicet secunda secundae, q. 40. artic. 1. Licet stringere gladium, & armis uti aduersus interiores malefactores, & seditiosos ciues, secundum illud Roma. 13. Non sine causa gladium portat, minister enim Dei est uindex in iram ei, qui male agit: ergo etiam licet uti gladio, & armis aduersus hostes exteriores. Vnde principibus dictum est in Psal. Eripite pauperem, & egenum de manu peccatoris liberate. Tertio, In lege naturae hoc licuit, ut patet de Abraham, qui pugnauit contra quatuor Reges. Genes. 14. Item in lege scripta, ut patet de Dauid, & Machabae. Et lex euangelica nihili interdicit, quod iure naturali licitum sit, ut S. Thom. eleganter tradit 12. q. 107. articu. ultimo. unde & dicitur lex libertatis Iaco. 1. & 2. ergo quod licebat in lege naturae, & scripta, non minus licet in lege euangelica. Et quia de bello defensiuo reuocari in dubium non potest, quia uim ui repellere licet. ff. de iustitia, & iure, l. ut uim. Quarto probatur etiam de bello offensiuo, id est in quo non solum defenduntur, aut etiam repetuntur res, sed ubi petitur uindicta pro iniuria accepta. Probatur inquam quarto authoritate August. libro 83. quest. & habetur c. dominus. 23. q. Iusta bella solent diffiniri, quae ulciscuntur iniurias, si gens uel ciuitas plectenda est, quae uel uindicare neglexit, quod a suis improbe factum est, uel reddere quod per iniuriam ablatum est. Probatur etiam de bello offensiuo: quia bellum etiam defensiuum geri commode non potest, nisi etiam uindicetur in hostes, qui iniuriam fecerunt, aut conati sunt facere. fierent enim hostes audaciores ad iterum inuadendum nisi timore poenae deterreantur ab iniuria.