ΒΆ Eandem[art. 6] authoritatem habet quantum ad hoc princeps sicut respublica. Haec est sententia Augu. contra Faustum.{ Augu. } Ordo, inquit, naturalis mortalium paci accommodatus, hoc poscit, ut suscipiendi belli authoritas, atque consilium penes principes sit. Et ratione probatur, Quia princeps non est nisi ex electione reip. ergo gerit uices, & authoritates illius: imo iam ubi sunt legitimi principes in republica, tota authoritas residet penes principes, neque sine illis aliquid publice aut bello, aut pace geri potest. Sed tota difficultas est quid[art. 7] est respublica, & quis proprie dicitur princeps? Adhoc breuiter respondetur, quod respub. proprie uocatur perfecta communitas: sed hoc ipsum est dubium quae sit perfecta communitas. Pro quo notandum, quod perfectum idem est quod totum. dicitur enim imperfectum, cui aliquid deest, & econtra perfectum, cui nihil deest. Est ergo perfecta respublica, aut communitas, quae est per se totum, id est quae non est alterius reip. pars, sed quae habet proprias leges, proprium consilium, & proprios magistratus, quale est regnum Castelle, & Aragonie, principatus Venetorum, & alii similes. Nec enim obstat quin sint plures principatus, & respub. perfectae sub uno principe. Talis ergo respub. aut princeps illius, habet authoritatem indicendi bellum, & sola talis. Sed ex hoc ipso dubitari merito potest, an[art. 8] si plures huiusmodi respublicae, aut principes habeant unum communem dominum, aut principem, an possint per se inferre bellum sine authoritate superioris principis. Et respondeo, quod sine dubio possunt, ut Reges, qui sunt subiecti Imperatori, possunt inuicem belligerare, non expectata authoritate imperatoris: quia (ut dictum est) respub. debet sibi esse sufficiens, nec sufficeret sibi sine tali facultate. Ex quibus sequitur, & patet, quod[art. 9] alii reguli, siue principes, qui non praesunt reip. perfectae, sed sunt partes alterius reip. non possunt bellum inferre, aut gerere, quemadmodum dux Albanus, aut comes beneuentaneus: sunt enim partes regni Castellae, & per consequens non habent perfectas respub. Sed cum haec sint magna ex parte aut iure gentium, aut humano, consuetudo potest dare facultatem & authoritatem belli gerendi. Vnde siqua ciuitas, aut alius princeps obtinuit antiqua consuetudine ius gerendi per se bellum, non est ei neganda haec authoritas, etiam si alias non uidetur habere rempublicam perfectam. Item etiam necessitas hanc licentiam & authoritatem concedere posset. Si enim in eodem regno una ciuitas aliam oppugnaret, uel aliquis ex duabus alium ducem, & rex negligeret, aut non auderet uindicare iniurias illatas, posset ciuitas, aut dux, qui passus est iniuriam, non solum se defendere, sed etiam bellum inferre, & animaduertere in hostes, & malefactores etiam occidere: quia alias neque defendere quidem commode se posset. Non enim hostes abstinerent se ab iniuria, si illi qui patiuntur iniuriam, contenti essent solum se defendere. Qua ratione etiam conceditur priuato homini ut possit inuadere inimicum, si aliter non patet ei uia se defendendi ab iniuria. & haec satis de ista quaestione.