¶ Eandem* authoritatem habet quantum ad hoc princeps sicut respublica. Hæc est sentẽtia Augu. cõtra Faustũ.{ Augu. } Ordo, inquit, naturalis mortalium paci accommodatus, hoc poscit, ut suscipiendi belli authoritas, atque consilium penes principes sit. Et ratione probatur, Quia princeps non est nisi ex electione reip. ergo gerit uices, & authoritates illius: imò iam ubi sunt legitimi principes in republica, tota authoritas residet penes principes, neque sine illis aliquid publicè aut bello, aut pace geri potest. Sed tota difficultas est quid* est respublica, & quis proprie dicitur princeps? Adhoc breuiter respondetur, ꝙ respub. propriè uocatur perfecta communitas: sed hoc ipsum est dubiũ quæ sit perfecta communitas. Pro quo notandum, ꝙ perfectum idem est quod totum. dicitur enim imperfectum, cui aliquid deest, & econtra perfectum, cui nihil deest. Est ergo perfecta respublica, aut communitas, quæ est per se totum, id est quæ non est alterius reip. pars, sed quæ habet proprias leges, proprium consilium, & proprios magistratus, quale est regnũ Castellę, & Aragonię, principatꝰ Venetorũ, & alii similes. Nec enim obstat quin sint plures principatus, & respub. perfectæ sub uno principe. Talis ergo respub. aut princeps illius, habet authoritatem indicendi bellum, & sola talis. Sed ex hoc ipso dubitari meritò potest, an* si plures huiusmodi respublicæ, aut principes habeant unum communẽ dominum, aut principem, an possint per se inferre bellum sine authoritate superioris principis. Et respondeo, ꝙ sine dubio possunt, ut Reges, qui sunt subiecti Imperatori, possunt inuicem belligerare, non expectata authoritate imperatoris: quia (ut dictum est) respub. debet sibi esse sufficiens, nec sufficeret sibi sine tali facultate. Ex quibus sequitur, & patet, ꝙ* alii reguli, siue principes, qui non præsunt reip. perfectæ, sed sunt partes alterius reip. non possunt bellum inferre, aut gerere, quemadmodum dux Albanus, aut comes beneuẽtaneus: sunt enim partes regni Castellæ, & per consequens non habent perfectas respub. Sed cùm hæc sint magna ex parte aut iure gentiũ, aut humano, consuetudo potest dare facultatem & authoritatem belli gerendi. Vnde siqua ciuitas, aut alius princeps obtinuit antiqua consuetudine ius gerendi per se bellum, non est ei neganda hæc authoritas, etiam si aliâs nõ uidetur habere rempublicam perfectam. Item etiam necessitas hanc licentiam & authoritatem concedere posset. Si enim in eodem regno una ciuitas aliam oppugnaret, uel aliquis ex duabus alium ducem, & rex negligeret, aut nõ auderet uindicare iniurias illatas, posset ciuitas, aut dux, qui passus est iniuriam, non solùm se defendere, sed etiã bellum inferre, & animaduertere in hostes, & malefactores etiam occidere: quia aliâs neque defendere quidem commodè se posset. Non enim hostes abstinerent se ab iniuria, si illi qui patiuntur iniuriã, contenti essent solùm se defendere. Qua ratione etiam conceditur priuato homini ut possit inuadere inimicum, si aliter nõ patet ei uia se defendendi ab iniuria. & hæc satis de ista quæstione.