¶ Secunda propositio, Licet
* recuperare omnes res perditas, & illarum partem. Hæc
etiãetiam
est notior quàm ut indigeat probatione. Ad
hoc enim uel infertur, uel suscipitur bellum.
¶ Tertia propositio, Licet
* occupare ex bonis
hostiũhostium impẽsamimpensam belli &
oĩaomnia dãnadamna ab hostibus
iniustè illata. Hęc patet, Quia ad omnia illa
tenẽturtenentur hostes qui fecerunt iniuriam: ergo princeps belli potest omnia illa repetere, & bello
exigere. Item ut prius. Quia cùm
nõnon patet alia
uia, licet priuato occupare omne debitum à
debitore. Item si quis esset legitimus iudex utriusque partis gerentis bellum, deberet con
dẽnaredemnare iniustos aggressores, & authores iniuriæ, non solùm ad restituendas res ablatas,
sed etiam ad resarciendum impensam belli, &
omnia damna. Sed princeps, qui gerit iustum
bellum, habet se in casu belli tanquam iudex,
|
ut statim dicemus. ergo etiam ille potest omnia illa ab hostibus exigere.