¶ Quarta propositio, Nec
18
* solùm hæc licent, sed ulterius etiam progredi potest princeps iusti belli, quantum scilicet necesse est ad pariendam pacem, & securitatem ab hostibus, puta diruere arcem hostium, & in hostico etiam munitionem erigere, si hoc necesse sit ad uitãdumuitandum periculum ab hostibus. Probatur, Quia, ut suprà dictum est, finis belli est pax, & securitas. ergo gerenti bellum iustum licent omnia, quæ necessaria sunt ad consequendam pacem & securitatem. Item tranquillitas, & pax computantur inter bona humana. unde nec summa etiam bona faciunt statum felicem sine securitate: ergo si hostes eripiunt, & turbãtturbant tranquillitatem reipub. licet uindicare ab illis per media conuenientia. Item contra hostes intraneos, hoc est contra malos ciues, licet hęc omnia facere. ergo etiam cõtracontra hostes extraneos. Antecedens patet. si quis enim in republi. fecit iniuriam ciui, magistratus non solùm cogit authorem iniuriæ satisfacere læso, sed etiam si timetur ab illo, cogitur dare fideiussores, aut recedere à ciuitate, ita ut uitetur periculum ab illo. Ex quibus patet, quòd parta uictoria, & recuperatis rebus, licet ab hostibꝰhostibus exigere obsides, naues, arma, & alia, quæ sine fraude necessaria sunt ad retinendum hostes in officio, | & uitandum ab illis periculum.
Loading...